# Opera omnia. Vol. 4 83.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 83.1 to 83.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/83.1

NNO 1620. Aquis Sextijs, Mense Februario, Die 12. Vesperi, ab hora circiter 7–. Halos, seu Corona Lunaris visa est primùm exactè circularis secundum limbum interiorem; paullò confusior secundum exteriorem. Crassitudinis etsi non vbique aequalis; vt plurimùm tamen circiter sesqui-gradus. Referebat color materiam nubis subalbidae, & admodùm tenuis. Aër intùs, & Mextrà aspergebatur paucis, iisque rarioribus nubilis, cuiusmodi fere à meridie pparuerant. Flabat tum Corus, sed leniter. Ad horam 8. area intercepta turbidior aliquantò suit, Limbo quoque exteriore velut denticulari coepit, praesertim ad Boream, & ex parte venti; quam etiam demùm crassitudo variè disrumpi, dissiparíque coepta est. Ad Austrum verò alquod permansit illius vestigium ad horam vsque 8 1/2. Iuit illi semper Luna exquisitè in centro. Diametrum habuit 45. grad. proximè. Ad hosam 8. Humerus dexter Orionis non distitit multùm ab interno limbo: Capella ipsum praeeisè obtinuit. Erant tum Aldebaran, (& extremum cornu Boreum & in eadem recta, etsi sduplo ferè erat ab Aldebaran, quàm ab extremo cornu distiantior. Quin-etiam (tum gidebatur occupare verticem trianguli quasi isoscelis, cuius basis, longior cruribus quarta ilsparte visa, tenderetur ex parte ortus inter idem cornu, & R ipsi Australem. Ehoc tempore aër fuit serenus, & tranquillus, calidúsque admodùm (anteà scilicet fierat pluuius, & frigidior) toto sequente triduo. Flârunt deinde venti Boreales, donec die 20. restituta est aëri sua pulcritudo, & tranquillitas. Haec non longè pòst coepit esse sibia, donec die 29. hyems eas coepit colligere vireis, vt ninxerit, frigueritque maximoPeic adproximum vsque Aequinoctium. Contigit deinceps simileis Halones obseruare saepiusculè. Crassitudo omnium proximè qidem, & vnicolor; etsi non semper eiusdem alboris: fuit enim (sed caelo praesertim densiùs pducto) quae etiam quodammodo fuluescens apparuerit. Diameter semper eadem, eaile Radio saepiùs accepta (quòd porrò est intelligendum secundum limbum interioh.) Circulus saepiùs integer; saepiùs etiam dimidio, plusque & minùs mutilus, nubila desiderabantur. Tempestas, qua mihi sunt visae, hyems, ver, autumnus. rextremo certè Maio in extremum Septembrim nullas videre hactenus datum. Duato valde inaequalis. Fuere enim, quae vltra duas durauerint horas; fuere, quae intra horae iuadrantem coeperint, & defierint.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
