Latin
CAPVT XII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 9-4
Unproofread scanNot analysed yet
30. gradus (tamet si ipsi Asterismi inaequales in ter se sint, seu alij breuiores, alij prolixiores totidem enim gradus prodeunt, vbi 360. diuiduntur per 12. Initium autem ducitur ab Ariete, hoc est à sectione Verni Aequinoctij, prope quam Arietis Asterismus fuit, cùm ante bis mille annos circiter, excoli in Graecia Astronomia coepit ametsi enim hic Asterismus ob lentum Firmamenti motum, de quo dicetur posteà exinde iam recesserit, &totus penè transierit in locum, in quo erat Asterismus Tauri; ipsi tamen 30. primi gradus retinent semper nomen Arietis, vti &sequentes 30. nomen Tauri, licet pariter Asterismus Tauri locum Geminorum occupauerit; &ita de aliis Ex hoc autem sit, vt distinctionis gratiâ hi terdeni gradus non Asterismi quidem, sed Signa tamen Arietis, Tauri, Geminorum &c. vocentur, &dicantur praetereà Dodecatemoria, quòd sint duodenae Zodiaci partes Dicitur verò Sol, aut alius Planeta esse in aliquo Signo, cùm est sub ipso, seu cùm inter oculum nostrum ac tale Signum intercipitur; Stellae autem Fixae, quae extra Zodiacum sunt, esse in eo Signo, seu potiùs referri ad id Signum dicuntur, inter quod, &proximum Zodiaci Polum, contingit ipsas intercipi Ex his Signis, V, G, T, G, S, ny, dicuntur Borealia; Qm, +,,Σ, χ, Australia: At verò ,xz, X, V, &,H, Ascendentia; ,60, ID, C, no, *2, Descendentia Rursus Wo, &,H, dicuntur Verna; G. Sę, no, Aestiua, &,no, ἐ, Autumnalia; P, &X, X, Hyemalia Prima