# Opera omnia. Vol. 4 vii.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, vii.6 to vii.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/vii.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/vii.6

Ex quo fit, vt tibi hanc opellsm tantò fidentiùs offeram, quantò de iis rebus est, quas Tibi iucundas cognitu perspon Sanè & tametsi aliud nihil, quàm rudimenta artis contineat; nihilo tamen mi Tibi futuram esse gratam coniicio, quòd ipse quoque non dedigneris ad haec inei dum descendere; quodque qualiscumque ea sit, mea sit, & non alio edita fine, qui quo publicè dictatam voluisti; vt nempe, si quid genij habeat, sortisque adeò se licis sit, prodesse quam-plurimis possit. Quippe, licet non pauci exstent hol argumento & libri, & commentarij doctissimi; non desunt tamen qui praetereim formationem quandam requirant, quae aliquantò accommodatior nondum initsatis, ac rudioribus, neque breuitate obscura, neque prolixitate importuna sit: & capf scientiae praecipua non discutiat quidem, sed attingat tamenNon is verò proptereà sum, qui eiusmodi hanc esse profitear. Testor solum po num affectum, quo gratificari discentibus volui; dum, ne aut multitudine /ali caligine rerum obruerentur, in eo fui, vt concisè quidem, sed quàm ramen poui perspicuè, omnia enunciarem. Feci autem, non modò quod spectat ad Ptoleman cum Systema, vulgarem-ve Hypotesin, cuius tum Sphaericam Doctrinam, tum Planetarem Theoriam duobus Libris complexus sum; sed etiam quod spectasm gaSystemata, Hypotheseis-ve minus vulgareis, tam Copernici, quàm Tychonis, q singulari Libro exposui; votis eorum facturus satis, qui me impensè de iis roξ rant, expetierantque, vt congererem, ac meo modo dicerem, quae aut diffusius aub, confusiùs ab aliis tradi existimarent. Et quidpiam-ne praestiterim, quale ab ipsfuerat praesumptum, ipsi viderint, dixerintque; mihi satis est, si Tibi vni proben & fuisse ex hac opella agnoscar, vt Tibi obsequentissimus, ita obseruantissimus fr Viue, EMINENTISSIME CARDINALIS, magno Ecclesiae bono; 2 VALE. Parisiis, Eidibus Iulij M. DC. XLVII.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
