Latin
100
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 100
Unproofread scanNot analysed yet
Cicero certè istud dogma Stoicis speciatim attribuens, ac interpretatus illam distinctionem συνουσίας, καὶ φιλίας ab ipsis allatam, amoris stupri, ac amicitiae, addit illos proptereà litigare cum Epicuro, non multum, inquit, vt opinio mea fert, mentiente: Quis est enim amor iste amicitiae? Cur neque de formem adolescentem quisquam amat, neque formosum senem? Nihil deinde necesse est commemorare, quod apud Stobaeum, cùm quidam dixisset, εκ ἐρασθήσεται ὁ σορὸς, non capietur amore Sapiens, &in exemplum proposuisset Menedemum, Alexinum, &Epicurum, Chrysippus nihil aliud habuerit, quoc Epicuro obiiceret, nisi, quod fuisset ἀναίσθητος, sine sensu, quasi scilicet ligneus, aut lapideus; quod in Apologia notauimus. Satis est quaedam seligere ex Lucretij carminibus, quae ad partem hanc potissimùm faciant. Huiusmodi autem esse possunt haec Sed fugitare decet simulacra, &pabula Amoris Absterrere sibi, atque aliò conuertere mentem. Vlcus enim viuescit, &inueterascit alendo, Inque dies gliscit furor, atque aerumna grauescit Nec Veneris fructu caret is, qui vita