# Opera omnia. Vol. 5 100-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100-2

Amorem,
Sed potiùs quae sunt sine poena commoda sumit
Nam certa & puta st sanis magis inde voluptas
Adde quod absumunt vireis, pereuntque
labore.
Adde quòd alterius sub nutu degitur aetas;
Labitur intereà res, & vadimonia fiunt;
Languent officia, atque aegrotat fama vacillans
Vnguenta, & pulchra in pedibus Sicyonia
rident,
Scilicet & grandes viridi cum luce Smaragdi,
Nequicquam: quoniam medio de fonte leporum
Surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus
angat
Aut quod conscius ipse animus se fortè remordet,
Desidios è agere aetatem lustrísque perire;
Aut quòd in ambiguo verbumiactata reliquit,
Quod cupido adfixum cordi viuescit vt ignis;
Aut nimium iactare oculos, aliumve tueri
Quod putat, in voltúque videt vestigia risus.
Atque in amore mala haec proprio, summéque secundo
Inueniuntur in aduerso verò, atque inopi sunt
Prendere quae possit oculorum lumine aperto
Innumerabilia; vt meliùs vigilare sit, antè
Quâ docui ratione, caueréque, ne inlaqueeris
Nam vitare plagas in Amoris ne laciamur,
Non ita difficilest, quàm captum retibus ipsiExire, & validos Veneris perrumpere nodos. An & ista quoque ob elegantiam subiicienda? Et tamen implicitus quoque possis, inque peditus Effugere infestum, nisi tute tibi obuius obstes, Et praetermittas animi vitia omnia primum Tum quae corpori sunt eius, quam percupis, ac vis Nam hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci
Et tribuunt ea, quae non sunt his commoda verè.
Multi modis igitur prauas turpeisque videmit.
Esse in deliciis summóque in honore vigere,
Nigra, μελίχροος est; immunda, & foetida,
ἀκόσμος:
Caesia, παλλάδιον: neruosa, & lignea δορκὰς
Paruola, Pumilio, χαρίτων ἴα, tota merum sal.
Magna atque immanis, καταπληξη, plenáque
honoris:
Balba, loqui non quit, τραυλίζει: muta, pudens est
At flagrans, odiosa, loquacula, λαμπάδιον fit
Ἰσχνὸν ἐρωμένιον tum sit, quom viuere non quit
Prae macie: padiνὴ verò est, iam mortua tussi.
At gemina, & mammosa, Ceres est ipsa ab
Iaccho:
Simula, σιλὴνὴ, ac satyrast: labiosa, φίλημα,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
