# Opera omnia. Vol. 5 101

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/101

Caetera degenere hoc longum est si dicere coner. Sed tamen esto iam quantovis oris honore, Quoi Veneris membris vis omnibus exoriatur. Nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante: Nempe eadem facit, & scimus facere omnia turpi. Et miseram taetris se suffit odoribus ipsa Quam famulae longè fugitant, furtimque cachinnant, &c Circa posteriorem; quae habetur etiam apud Suidam, ac addi videtur propter fabulas de Amore, quas placuisse etiam aliquibus Philosophis, vel ex vno Platone constat; adnotare sufficit, non fuisse eam quoque ipsi Lucretio praetermissam. Quippe postquàm illud praemisit: Nec diuina satum genitalem Numina quoiquam Absterrent, Pater à natis ne dulcibus vnquam Appelletur, & vt sterili Venere exigat aeuum, Tum subiicit Nec diuinitus interdum, Venerísque sagittis Deteriore sit vt forma muliercula ametur. Nam facit ipsa suis interdum foemina factis Morigerisque modis, & mundo corpori cultus, Vt facilè insuescat secum vir degere vitam: Quod superest consuetudo concinnat amorem

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
