# Opera omnia. Vol. 5 102.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 102.1 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/102.1

Vt ex barba, inquit, capillos detonsos negligimus; ita ille diuinus animus egressurus hominem, quò receptaculum suum conferatur; ignis illud exurat, an ferae distrahant, an terra contegat, non magis ad se iudicat pertinere, quàm Secundas ad editum infantem. Vtrùm proiectum aues differant, an consumatur canibus data praeda marinis, quid adillum? Praetereo & quòd statim pòst illud Mecoenatis commendat: Nec tumulum curo; sepelit natura relictos; tanquam prospiciente natura, ne quis deni que insepultus iaceat, cùm dies ipsa condat, quem saeuitia proiecerit; id fuisse quoque à Poëta eius consanguineo expressum illis versibus; Nil agis hac ira: Tabes-ne cadauera soluat, Nola. An rogus, haud refert: Placido natura receptat Cuncta sinu. Non incubiturum in id, vt affectatis flosculis Orationis rhetoricetur. V. 1. Οὐδὲ ῥητορεύσειν καλῶς. Quòd vocem PAc. 44. καλῶς de affectatis orationis stoscula interpretor, facit imprimis, quòd Epicurus non imλίοι probârit, si quis decenter, & accommodatè ad rem quamque perspicuè exprimendam dicat (nempe orationis decorum ἐν τῇ σαplcia in perspicuitate constituit) & praeditus aliunde sit natiuâ quadam, non arte quaesitâ, affectatâve eloquentia (φύσις γὰ ἔσιν ἡ κατορθατα λόγους) quemadmodum libro octaue Apologiae deduximus; ac ideò damnare dumtaxat potuerit, si quis professus sapientiam, elegantiae sit, quàm rerum studiosior, & gloe Llist, riam captet ex iis verbis, quae bellè tangere possunt Aureis, & lepido quae sunt fucata sonore, vt non multò ante ex Lucretio retulimus Deinde, quòd Cicero ipse adhibitam praetereà non necessariam elegantiam florem orationis appellat, cùm prae fando in Paradoxa, & ad M. Brutum de Catone scribens, Quod eò maius est illi, inquit, quam aut tibi, aut nobis, quia nos ea Philosophia vtimur, quae peperit dicendi copiam, & in qua dicuntur ea, quae non multum discrepant ab opinione populari; Cato autem perfectus meâ sententiâ Stoicus, & ea sentit, quae non sanè probantur in vulgus, & in ea est haeresi, quae nullum sequitur ftorem orationis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
