# Opera omnia. Vol. 5 102.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 102.5 to 102.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/102.5

Quo loco par non est mirari orationis cultum neglectum fuisse à Stoicis; quando Zeno illorum Princeps comptos, concinnósque sermones simileis habuit Alexandrinis nummis, specie quidem elegantioribus, sed bonitate tamen, ponderéque deterioribus Atticis tetradrachmis; vti apud Laërtium est. Cùm sint porrò lib. 7. compluscula ad hocce Effatum spectantia memorato loco congesta; ideò nihil heic loci repetendum est. Addo dumtaxat, quod in memoriam subit, exstare apud eundem Laërtium de Diogene, illum scilicet eos, qui ex oratione maximam gloriam quaererent τρισἀνθρώπους, ter-homines, hoc est, ter-miseros appellasse. Fugiturum Venerea, vt quae nunquam prosint, ac bene sit, nisi & noceant. γ. 2. Συνουσίη δὲ ⟨φασιν⟩ ἄνησε μὲν οὕδεποτε. Cohaeret hoc Effatum cum superiore illo de Sapiente non amaturo. Neutrum de Epicuro vulgus crederet, ob praeconceptam illam de ipso, vt de voluptario homine sententiam, Mirum proinde, cùmulgus ipsum incontinentiae effraenis damnet, reputétque libidinosas eius fuisse sententias (secùs ac expressè habet Cicero) Galenum tamen fuisse co3. Tuscul. actum aduersus ipsum disputare, quòd parcus, rigidúsque nimiùm hacce in re exstiterit vt dum scribens in librum tertium Epidemiorum Hippocratis, Τὶς γδ Κῶ, inquit, ἀναγcomment. 14 κη, γράρειν, Δημόκριτον μὲν ερηκεναι μικρὰν πιλη ψίας dum. Ergo multi Athletae prisci penitùs ab hoc ἐπιληψίαν ἔται τὴν συνουσίαν, Ἐπίκουρον δὲ μηδέποτε ludibrio abstinuerunt: quorum aliquot in octauμὲν ὀφελειν ἀφροδισῖων χρῆσιν, ἀγαπητὸν δʼ ἐν μι de Legibus nominat Plato, Iccum Tarentinum, βλάψειεν· ἐπεὶ γῆ, &c. Quid fuit necesse scribe Crissonem, Astyllum, Diopompum Quare opre, dixisse Democritum esse coitum paruam epitimè dicebas ex Aristotele, salacioribus animalepsiam: Epicurum verò Venereorum vsum nun libus vitam esse breuiorem. Sic ille. Praetereo 2 paedag 10. quam prodesse, praeclaréque ngi, nisi etiam noheic porrò quae alij de eodem argumento ceat. Siquidem, &c. Et in libro Medicae artis habent, praesertim verò Clemens AlexanἈφροδισίων, inquit, κτὰ μὲν Ἐπίκουρον οὕδεμια χρῆdrinus, qui etiam Effatum non sine authoσις ὑγιεινὴ κτὰ δὲ τὸ ἀληθὲς, ἐκ διαλειμμάτων, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
