Latin
TVM IN MAGNA EPITOME
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
TVM IN MAGNA EPITOME. Corporum porrò, alia Concretiones, seu, mavis, concreta, compositáve corpora sunt; alia sunt, ex quibus concretiones fiunt. Haec verò, ex quibus, vt primis Principiis concretiones fiunt, Atomasunt, seu insectilia, nullave vi diuisibilia, ac idcircò immutabilia, siue in seipsis mutationis omnis expertia; si futurum est quidem, vt omnia non intereant in nihilum; verùm consistat, perseuerétque dum concretiones dissoluuntur, plena quaedam, seu vacui expers (solidáque adeò) natura, quippe quae non habeat quâ ex parte. aut quomodo fissuram admittat, sicque dissoluatur. Adeò proinde, vt sit necesse; ea, quae dicuntur compositorum corporum principia, insectileis esse, ac immutabileis naturas. Rursùs, Vniuersum infinitum est. Id enim quod finitum est, extremum habet; quod verò extremum habet, id ex alio quopiam cernitur (seu ex interuallo extra assumpto cerni potest) at Vniuersum ex alio quopiam extrinsecùs non Gassendi Miscellanea. cernitur (quippe cùm nihil sit interualli, ἄκρον ἔχειν. Τὸ δὲ σόκ ἔχον ἄκρον, πέρας sine spatij, quod intra seipsum non conticὑκ ἔχει πέρας δὲ οὐκ ἔχον ἄπειρον αὖ neat, alioquin enim Vniuersum, nisi vniεἰη, καὶ οὐ πεπερασμένον. καὶ μὴν καὶ τῷ uersum spatium contineret, non foret.