Latin
150.5 to 150.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 150.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
aut vtilior, aut ad bene viuendum aptior partitio, quàm illa, qua est vsus Epicurus; qui vnum genus posuit earum cupiditatum, quae essent &naturales, &necessariae; alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae; tertium, quae nec naturales, nec necessariae. Adde verò Ciceronem heinc resumere, quod postea causatur his verbis lib. 2. Tria genera cupiditatum, naturaleis, &necessarias: naturaleis, non necessarias: nec naturaleis, nec necessarias. Alio autem loco, Vides, credo, 5. Tuscul inquit, vt Epicurus Cupiditatum genera diuiserit, non nimis fort è subtiliter, vtiliter tamen: Partim esse naturaleis, &necessarias: partim naturaleis. &non necessarias; partim nentrum. Vbi, quod 2. de finvides, non nimis fortè subtiliter, dici, eò spectat, quod innui Ciceronem causari, diuisionem cupiditatum hac ratione instituere, esse, non dinidere, sed frangere rem: Id nempe iam retulimus circa Epistolam ad Menoeceum; vbi &adnotauimus, cùm Cicero velit, instituendam potiùs hoc modo diuisionem fuisse; Cipiditatum esse duo genera, Naturaleis, &Inaneis Naturalium quoque item duo, Necessarias, &non Necessarias; adnotauimus inquam Epicurum diuisionem illeic hoc prorsùs modo instituisse; Τῶν ἐπιθυυιῶν αἱ μὲν εἰσὶ ρυσικαὶ, αἱ δὲ ἀνακεναὶ καὶ τῖν συσικῶν, αὶ μὲν ἄνακαγαι, αἱ τ φυσι καα μόνον, ac simul insinuauimus, eo modo diuidere, quo factum in hac sententia vide mus, non fuisse rem frangere, sed scrupulosi tatem illam, quae in diuidendo, subdiuidendóque plerumque importuna est, deuitare; idque praesertim, cùm nullum membrum necessarium praetermittatur, &nihil magis in promptu sit, quàm rem ad illam argutiem, subtilitatemve subdiuidendi reducere.