# Opera omnia. Vol. 5 152

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/152

Iam cùm sint multa vt passim, sic fusè plerumque hactenus deducta, quae, quod ad rem spectat hisce confirmandis possum facere; nihil sanè aliud addendum heic est quàm quod Cicero in Tusculanis, relata trimembri, quae hoc loco sit, cupiditatum diuisione, subdit. Docet nimirum ex Epicuro Cupiditates naturales, & Necessarias satiar, posse penè nihilo; ac subinde pergit: secundun autem genus cupiditatum, nec ad potiendum difficile censet, nec verò ad carendum. Tertias, quòd essent planè inanes, neque necessitatem modò, sed ne naturam quidem attingerent, funditùs eiiciendas putanit. Ac subiicit quidem Cicero praetereà, disputari multa ab Epicureis, de extenuatione voluptatum obscoena rum; additque iis similia ad victum transferri, extenuaríque magnificentiam, & sumptus epularum, quòd paruo cultu natura contenta sit, Quae naturales cupiditates ad nullun dolorem, licet non expleantur, dedu cunt; si vehemente cum studio sint, illae ob vanam opinionem euadunt hu iuscemodi, ac non ex sua ipsarum natura (quâ parte nimirum naturales sunt) sed prae ipsa, quae in homine est opinionum inanitate vltra modum diffunduntur. V. 37. Ἐν αjς τῶν ρυσικῶν ἐπιθυμιῶν. Sententia haec, cum insequente, attinet ad cupiditates; haec quidem generis secundi; illa verò tam secundi, quàm tertij. Vtraeque enim eo charactere à cupiditatibus generis primi discernuntur; quòd cùm istae, nisi expleantur, dolorem creent, immò & noxam (in corpore videlicet) illae ex opposito non creent; adeò proinde, vt non ex quadam naturae indigentia oriantur, sed einani opinione, quâ iis frui rebus, qua concupiscuntur, oportere, praesumitur. Repono autem V. 41. διαχέονται ex MSS. pro διὰ χρείαν τινὰ, quòd & ob has voces inanis fiat repetitio, & phrasis idoneo alioquin verbo destituatur; vt taceam potuisse vocem indicari vel ex sequente sententia, in qua legimus ἐνδιάχυτον ὄρεξιν, itémque ex lo co paullò antè citato, quo Plutarchus meminit cupiditatum ἐπικεχυμένων. Interpretor verò τὰν κενοδοξίαν, non ambitionem, aut va num gloriae appetitum; sed opinionum inanitatem, quatenus de ea, & generaliùs quidem. quàm vt ad solam gloriam referenda sit, agitur. Quòd speciatim porrò adhibetur, τῶν ἀνθρώπυ, hominis; an-non huc videtur idem Plutarchus respexisse, cùm tribuit Ani mali Bruto (illi nempe vni ex Vlyssis sociis à Circe in feras mutatis) tribuit, inquam, exprobrationem huiuscemet inanitatis; & factam quidem homini habito sapientissimo (vt ideò possit tanto magis aliis fieri hominibus) cùm sint tamen ipsae, quas dicimus brutas animanteis, illius expertes?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
