Latin
153
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non magnis opibus incundè corpora habebant Praesertim quom tempestas ridebat, &anni Tempora pingebant viridanteis floribus herbas, Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni Consuerunt; agrestis enim tum musa vigebat. Ac istud subiunxit; Sic odium coepit glandis; sic illa relicta Strata cubilia sunt, herbis, &frondibus aucta. Pellis item cecidit, vestis contempta ferinast, Quam reor inuidia tali tunc esse repertam, Tum prosequitur Tunc igitur pelles, nunc aurum, &purpura curi. Exercent hominum vitam, bellóque fatigant; Quò magìs in nobis, vt opinor, culpa residit Frigus enim nudos sine pellibus excru ciabat Terrigenas: At nos nil laedit veste carere Purpurea, atque auro, gemmisque insigniter apta, Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. Concludit proinde: Ergo hominumgenus incassum, frustráque laborat Semper, &in curis consumit inanibus attum.