# Opera omnia. Vol. 5 153-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/153-2

Non magnis opibus incundè corpora habebant Praesertim quom tempestas ridebat, & anni Tempora pingebant viridanteis floribus herbas, Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni Consuerunt; agrestis enim tum musa vigebat. Ac istud subiunxit; Sic odium coepit glandis; sic illa relicta Strata cubilia sunt, herbis, & frondibus aucta. Pellis item cecidit, vestis contempta ferinast, Quam reor inuidia tali tunc esse repertam, Tum prosequitur Tunc igitur pelles, nunc aurum, & purpura curi. Exercent hominum vitam, bellóque fatigant; Quò magìs in nobis, vt opinor, culpa residit Frigus enim nudos sine pellibus excru ciabat Terrigenas: At nos nil laedit veste carere Purpurea, atque auro, gemmisque insigniter apta, Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. Concludit proinde: Ergo hominumgenus incassum, frustráque laborat Semper, & in curis consumit inanibus attum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
