# Opera omnia. Vol. 5 169.1-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 169.1 to 169.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/169.1

VIRO ILLVSTRI FRANCISCO LVILLERIO PARISINO, RATIONVM MAGISTRO INTEGERRIMO, Amico longè optimo, FETRVS GASSENDVS χαίρειν. OSTVLAS à me FRANCISCE LVILLERI, Amicorum Suauissime, vt quando heic longiores moras, quàm fuerim pollicitus, traho, digeram, mittamque ad te, quos mihi esse de Epicuro commentarios perspectum habes. Quippe licet paria audieris de caeteris Philosophis, cùm sermones aliàs de ipsis in secessu consereremus; meminisse me tamen iubes, vt te praecipuè affecerint, quae praeter tuam exspectationem, de huius Viri continentia, disciplináque edisserui. Scilicet Te candoris plenum, ac mirificè erga omneis bene merenteis animatum, statim ac ille Tibi est visus merito non suo fuisse diffamatus, mirè delectauit eximi eum posse ab iis, quibus est oppressus calumniis; posséque eius non modò vitam ab omni labe repurgari, sed Philosophiam quoque (expunctis, vt circa Aristoteleam, erroribus quibusdam paucis) tum de Natura solertissimè, tum de Moribus sapientissimè Dogmata tradentem ostendi. Insinuas quoque bene multos, quibuscum rem communicâris, tecum agere, vt à me, quod legere possint, obtineas; vnde & instas, vt saltem ea, quae spectant ad Vitam, morésque conscribam; caetera enim, quae ad Doctrinam, Placitâque attinent, longioris operae cùm sint, patientiùs deinceps exspectatum iri. Itaque, cùm obtendere tenuitatis conscientiam possem, excusaréque, quicquid id est, non esse tanti, vt tanto tuo, eorumque ardore debeat expeti, ac repertum denique iri exspectatione longè inferius: aggredior tamen, praeferóque ineptus videri, quàm non obsequens; Tibi praesertim, cui nihil est, quod abs me negari aut possit, aut debeat. Etenim, Tu sic amas me, vt pectore primùm effuso, profusus deinde sis in caeteris; ac per te non stet, quin fortunis tuis omnibus sic vtar, vt meis. Tu sic agis mecum, vt cùm nihil sit, quod non polliceri tibi de mea qualicumque industria possis; nihil tamen velis vnquam me, nisi reputes me currentem (quod dici solet) incitari, aut aliquid, quod sit communium vtrique studiorum deposci. Videlicet haec non postrema bonae meae sortis pars est, quòd easdem mecum literas literatissimus ipse ames, & huc vsque aetatis florem, qui ab aliis seu ambitioni, seu auaritiae, seu nequitiae datur, gratum habueris sacrare Musis, impenderéque bonis Artibus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
