Latin
171.1 to 171.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 171.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc patet penè quid sit dicendum de posteriore capite Quippe non posset me id quidem non grauissimè permouere; si nempe, cùm mihi nihil sit antiquius, quàm vt pro virium modulo prodesse quam-plurimis velim, ex meis tamen conatulis quempiam aliquid detrimenti percepturum subodorarer. Attamen est, quod longè melius de meo affectu ominer, quàm vt tale quid extimescam. Nam quod ad bonos attinet mores, euincam facilè, opinor, id, quod insinuatum mox est, Epicurum putà maximè &sobrium, &continentem exstitisse, ac Sectam nullam Philosophorum illius Sectâ fuisse sanctiorem: cùm circa id quidem quod de Voluptate potissimùm obiicitur, haud difficile declaratu sit, quàm immeritò optima vt vita, ita &sententia pessimam subierit interpretationem. Id si minùs praestitero, vt mihi nimium de me non spondeo, at dabo saltem operam, vt Virtus pretium semper obtineat, nullumque voluptatis genus, nisi honestum defendatur. In id enim semper incumbam, vt innuam quid verisimilius ex Epicuri mente appareat; si fortè verò id non ferendum, vel minùs probandum videatur; ipse primus exauthorabo, &censurâ omnium seuerissima, nigrum quasi theta praefigam. Quòd ad Dogmata verò Religionis, non ibo quidem inficias, quin, vt insinuatum iam est, Placita Epicuri quaedam è diametro cum illis stent, vt quae sunt praesertim circa Prouidentiam, Animorumque immortalitatem. Sed primùm quis Philosophorum potest hac labe esse immunis? Nihil de Platone, &caeteris dico; de vno Aristotele loquor, quem nemo nescit exosum fuisse priscis Ecclesiae Patribus, ob eosdem, plureisque errores Quòd si non obstant illi tamen, quò minùs libri Aristotelei etiam publicè praelegantur: quid est, cur non saltem priuatim hominum manibus terantur quae ex Epicuro supersunt: licet aliquoties (quae mentis humanae extra Fidem Sacram vagantis imbecillitas, &caligo est) faerit in easdem cum caeteris impietatis species prolapsus? Indignum profectò ob aliqua mala, tam multa bona expungere, ac rosetum exscindere, quod spinas rosis intextas ferat.