# Opera omnia. Vol. 5 189

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/189

Cassius, cuius, & ad quem Epistolae quaedam inter Ciceronianas exstant. Iste ex mil. inita cum Bruto ad tuendam patriae liberta tem societate euasit illustris. Multa de ec in Bruto habet Plutarchus: multa etiam variis in lo cis ipse Cicero; sed in Philippicis praesertim; philip.a vbi & gesta ipsius in Oriente commendat, & generosam familiam praedicat, & nullam censet posteritatem tam immemorem, nullas literas tam ingratas, quae non eius gloriam memoriâ immortalitatis prosequantur. C. Trebatius, quem factum Epicureum, & idem cum Attico sentientem iocatur in l. 7. epit. Epistolis. Is est, ad quem Topica misit, & quem apud Caesarem ita commendauit, vt ibid. epprobiorem hominem, meliorem virum, pruibid epdentiorem neminem dixerit. Et, accedit, in quit, quòd familiaritatem inducit, in iure ciuili singularis memoria, summa scientia. Sed ne multa consecter, vide vel vnicum locum Epist6. in VI. Epistolarum, in quo quanti virum faciat, & quantopere ipsum amet, facit luculentissimum: addéque, si lubet, illud Horatianum Nisi quid tu, docte Trebati, – Discutis lib. .sol. L. Papirius Paetus, cuius illustrem familiam Papisiorum antiquitùs dictam Cicero lib. 9.c retexit, simúlque eloquentiam, ac peritiam rei militaris, & virtures caeteras, atque or ibid eps namenta commendat in Epistolis. Nominalib. 16 tim verò ad Atticum scribens, L. Papirim Paetus, inquit, vir bonus, amatórque nostri mihi libros eos, quos Ser. Clodius reliquit, donauit. lib. 90 Verrius, qui Paeti familiaris, cum ipso simul Attico, idcircò dici videtur, quòd eeadem quoque fuerit Epicuri familia niba L. Saufeius, cuius Cicero in Epistolis ad o nus. Atticum meminit. De eo sic habet Cornelius Nepos, cùm de Attico loquitur: Cùm L. Sanfeij Equitis Rom. aequalis sui, (qui cum eo complureis annos studio ductus Philosophiae habitârat, habebátque in Italia pretiosas possessiones) Triumviri bona vendidissent, consuetudine ea, qua tum res gerebant, Attici labore, at que industria factum est, vt eodem nuncii Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse, & recuperasse T. Albutius, cuius fit mentio in libris de libnatura Deorum, & qui in Bruto doctus Graecis, vel potiùs pene Graecus dicitur. Scilicet Athenis adolescens fuit, vbi & perpisofectus euasit Epicureus, ac orationes deinsib. s. de scripsit, vt ex eo loco intelligitur. Quid T. Albutius inquit in Tusculanis? Nonne aequissimo animo Athenis Philosophabatur! Cui tamen illud ipsum non accidisset, nisi in Repub. quiescens, Epicuri legibus parnisset. Colligi interim ex hoc loco potest esse istum eundem cum Albutio illo, quem Cicero in orationibus ait, cùm triumphasset in Sardinia, fuisse posteà damnatum Romae L. Piso, quem Cicero cum praedicto Albucio confert, posset heic adiungi: verùm ita depingitur, vt videatur moribus corruptissimis exstitisse. In ipsa porrò in Pisonem Oratione memoratur, Graecus ille, qui fuit vir non Philosophiâ solùm, sed literis etiam per politus: Bisjspi, bil. lilce . asensie hiog. siti p. Pistes. Ancpς dle. 8. hiacsu. bip ep, de ss Alpl, sh ipepo Alucres ILucret,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
