# Opera omnia. Vol. 5 210-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/210-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/210-2

CAPVT VII. De conuitijs in Philosophos fusis. NEN DDO, quod spectat ad caeteros: Cùm videam in simili causa dici ab aliqui bus, licere nonnunquam infamare vitam Auctorum; quòd eâ ratione possint faciliù dogmata ipsorum improbanda dissuaderi; longè me abesse, vt velim quidpiam talt vel asserere, vel in Epicuro probare. Videtur mihi hoc ipso fieri magna veritati iniu ria, si quis illam stabiliri non posse existimet, nisi ad calumnias, & maledicta confugiatur. Heinc si Epicurus conuitia obiecta in maximos viros fortè sparserit, nor excusârim sanè illum, quantumvis egisse id potuerit, vt Sectatores longiùs à dog matibus peruersis arceret. Pythagoras qui dem, & Plato, & caeteri omnes fuêre homines, ac proinde non modò multa, eáque grauia potuerunt peccare, verùm etiam fortè peccarunt: Quid hoc tamen ad veri tatem, quae per seipsam satis clarescens, non eget, vt illustris fiat denigratione, seu falsâ criminatione illorum, qui ipsam prosequuti sunt, etsi fortè non assequuti? Alia est redarguendi, & repugnandi ratio. Et lib. 1.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
