# Opera omnia. Vol. 5 210

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/210

Idem conuincit quod ex Metrodoro in obiectione est allatum: arguit nimirùm gratam fuisse in Epicuri contubernio Democriti comme morationem. Vt agnoscas verò illam apuc posteros propagatam, ecce Lucretius, ta metsi illius opiniones impugnaturus, propter viri tamen reuerentiam non semel ita praefatus est Democriti quod sancta viri sententia ponit. Quin- etiam ex loco, quo obiicitur Leucip pum ab Epicuro non agnitum Philosophum, posset fortassis solùm deduci Epicurun adeò sublime sensisse de Democrito, vi non putârit Magistrum vllum, ac ne Leucippum quidem fuisse, à quo suas illas opiniones ipse adeò solers ac industrius Democritus accepisset. Quòd Epicurus vsurpârit, ac pro suis iactauerit aliquos seu Democri ti, seu etiam Aristippi libros, inter illa est, quae Laërtius inficiatur. Inficiandum est pari modo quod affertur de Canone ex Nansiphane descripto. Profectò in tanta & rerum, & verborum copia, vt ille tot volu mina propriis repleret sententiis, facilè sibi nemo persuadeat, illum sibi aliorum libros atque labores vsurpasse; ac praesertim perspectam habens eorum temporum clarita tem, quibus, vigente Philosophiâ, clarissimorum Philosophorum clarissima opera erant; adeò vt quis, nisi prorsùs hebes, non potuerit praesumere, fore vt illud omneis lateret, quod esset vulgatissimum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
