# Opera omnia. Vol. 5 211

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/211

db dissentientium quidem, inquit Cicero, inter se reprehensiones vituperandae non sunt: at maledicta, contumeliae, contentiones, concer rationésque Philosophia indignae videntur. Ex quo sit, vt centies damnare Epicurum maluerim, quàm patrocinium quaerere, si, quae sunt obiecta, exstiterint vera. Enimverò aut longè fallor, aut longè alia ipsi fuit mens: nimirum satis nouerat, quantum esset condonandum humanae imbecillitati Vidimus iam vt pepercerit Zenoni omnium infestissimo, vt honorârit Democrirum, vt de Pyrrhone audierit, vt Anaxagoram fuerit & Archelaum amplexatus; quid coniectandum de caeteris, ad quos tam ardenter (valere iubens Grammaticos) veritatis ergè confugit? APVT VIII. De obiecta Sectatorum dicacitate. NIN VOD attinet ad Sectatores, minimè negandum imprimis, quin potuerint quidam inter illos esse malè morati, ac maledici. Nunquam hactenus tam bene est actum cum rebus humanis, vt (quod iam inculcauimus) societates initae sint, in quibus naeui nulli essent. Non ea videtur ex vllo viro, tametsi probatissimo, exigenda constantia, vt non aliquando peccet, secum que ipse dissentiat. Quantò minùs id requi rendum ex ea multitudine, quae non potest non constare mirâ varietate ingeniorum, vt nemo à recto tramite deerret. Deinde dico, vt Epicuro multa falsò adscripta sunt; sic adscribi etiam potuisse Epicureismi professoribus, vt qui eandem causam tuerentur. ac fatendum quidem est libros ab ipsis fuisse conscriptos aduersùs alios Philosophos; verùm neque fieri id coeptum ab ipsis, neque in ipsis desiit. Ea semper fuit, ac etiamnum est opinionum diuersitas, vt nullus vnquam dicat pro vno, quin simul dicat aduersùs deceni. Hoc est, quod arguit veritatem in obscuro positam esse, dum singulis diuersa sequutis, sic quisque ipsam ab aliis praetermissam existimat, vt vero fiat simile abs nemine arreptam fuisse. Damnandum heic proinde est, si quis ita suae confidat solertiae, vt non modò verum se adinueniss glorietur, sed etiam eos, qui secùs sentiant dicteriis ausit impetere. Magna haec est infirmitas mentis, ac species quaedam malitiae Quamobrem abfuisse ab ea videntur Epicur Sectatores, cùm vel ipsomet Cicerone teste nullum fuerit genus hominum minùs malitiosum. Desunt nobis libri ipsorum, ex quiVt vix humanâ videatur stirpe creatus. bus rei veritatem liceat pleniùs olfacere; Et vide vt lenire pergat, quae siue in ipsum, cùm vnus supersit Lucretius, coniicere ex siue in alios dicturus est: ipso licet, vt in antiquos Philosophos caeteri Hic tamen, & supra quos diximus, infuerint animati. Is igitur refutaturus opiferiores nionem Empedoclis, inter caetera sic praePartibus egregiè multis, multóque minores, tatur; loquens de Sicilia, ex qua ille erat

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
