Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 215
Unproofread scanNot analysed yet
Dicerem de Chrysippo iam, nisi ea sufficerent, quae sunt secundo libro allata. Quod spectat ad Damoxenum, caeterósque Comicos, nihil dicendum apud illos; quibus perspectum quae fuerit veteris Comoediae libertas. Etenim apertè non Socrates solùm, ac Plato, caeterique Philosophi à Comicis proscindebantur; verùm etiam &Pericles, &Alcibiades, "quot erant principes, illustrésque in ciuitate. Porrò aduersùs Epicurum tantò erat libertas maior, quantò erat ansa captatu facilior, tum ex verbis, tum ex fama, &rumusculis, quos osores disseminarent. Timon non solùm in Epicurum, sed in omneis etiam alios dogmaticos Philosophos, ipse Scepticus, effudit conuitia. Id testatur Laërtius, memorans treis libros ab ipso conscriptos, quos inscripsit σίλλους, hoc est Maledicta. Fidem porrò faciunt antè recitata, Epicurus ne suo ventri sic indulserit, vt victimas etiam fuerit voraturus? Ipsi certè aqua abundè in potum suffecit, cùm Timon φιλοπότης, quasi ineaplebilis potor, vini scilicet, dictus fuerit, vt à Laërtio est adnotatum. Circa obiectam assentationem, cogita, quaeso, quâ ratione seu Idomeneo, seu aliis adulari potuerit, vt gulam expleret impensiùs, cui tam pauca erant superque, &satis; ac praesertim quidem cùm ad illos scribens, praescindendarum cupiditatum mentionem saepè fecerit, vt ad Idomeneum: Si vis, inquit, Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiiciendum, sed cupiditatibus detrahendum est Quam sententiam nobilem dictam, memoratamque Senecae, suo loco pleniùs referemus. Heic verò attingo, vt intelligas futurum fuisse vt Epicurus coram idomeneo, aliisque erubesceret, si aliâ ratione voluisset apud illos viuere, quàm viuendum esse ipsis persuaderet. Vt taceam ipsum non tam ad lautas illorum mensas accessisse, quàm illi ad ipsum venerunt edocendi frugalitatem. Penè enim tempore toto, ex quo virum agnouerunt. commorati apud illum sunt.