# Opera omnia. Vol. 5 229

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/229

Et, 1.de ni quam sibi constanter, conuenienterque dicat, non laborat. Et, quid dixit, quod non modo Philosophiâ dignum esset, sed mediocri etiam prudenn lib. s. tiâ, &c. Eodem sensu Themistius, neque hoc phys en oco, inquit, sapientissimum scilicet Epicurum depudet operire salebram salebrâ. Caetera omitto, ac nominatim quod Plutarchus apud lib. . c.) Agellium dicit Epicurum imperfectè, praeposterè, inscitè syllogismo vsum, cùm ita est argumentatus, Mors ad nos nihil pertinet, quod enim dissolutum est id est sine sensu; quod autem sine sensu est, id nihil omnino adnos pertinet, atque id genus alia, quae suis infra locis referentur commodiùs.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
