# Opera omnia. Vol. 5 239

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, COLAI CLAVDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/239

IITICHOTAM HMITXICIVOA EOTAMAC NO, PRINCIPI SAPIENTI, BONO, LVDOVICO VALESIO, ALENSI COMITI, LEVIORIS EQVITATVS PER GALLIAS MAGISTRO, ET GALLO-PROVINCIAE PRO-REGI, PETRVS GASSENDVS ἀ πειθν. AGNE PRINCEPS Scribere aggredior quam abs me deposcis laudatissimi Peireskij Vitam. Quippe non priùs in hanc Prouinciam faustis auibus accessisti, quàm ingemuisti praereptam tibi, magnâ fatorum inuidiâ, illius consuetudinem; ac me, quem nôras fuisse cum ipso familiarissimè versatum, perquàm studiose de eius studiis, moribúsque es percontatus. Voluisti etiam habitum oris ex effigie cognoscere, & loca adire, in quibus superessent illius vestigia, lustrando vbi habitare, vbi sedere, vbi praestanteis quosque Viros, quibusdamquasi Sirenibus, detinere solitus fuisset. Denique in eam raptus es virtutum eius admirationem, vt conscribendae illius vitae non postremus auctor mihi fueris, ac me idcircò non inuitus à te abesse permiseris, vt in secessu hocce meo coronis citiùs imponeretur. Et poteram quidem germanam excusationem praetexere ex tenuitate virium: at cunctandum non censui, cùm ad multiplex officium atrendi. Nam primùm quidem, quod ad Te spectat, morosus sim planè, nisi obsequar, qui nihil tale cogitans, ac nihil tale meritus, sic fui euocatus ad te salutandum, vt ex eo vsque tempore beneuolentia erga me tua esse non potuerit & liberior, & dulcior, & ad omnem comitatem, facilitatemque procliuior. Didici certè experiundo, quàm merito iure Gassendi Miscellanca. te suspiciat, amétque, & suas delicias tota ducat Prouincia; foelix videlicet Prorege, in quo Philosophia, & imperium aequis momentis temperentur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
