Latin
240.1 to 240.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 240.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam ita pacis studia cum artibus belli componis, ita cum Marte Musas concilias, vt ambiguum fiat, generosiórne, an eruditior emineas; &cùm immortale id decus sit tibi gentilitium, nemo tamen ex inclyta, Regiâque VALESIORVM stirpe occurrat tecum comparandus. Sed memoranda haec aliàs: nunc commendari satis non potest, quod fasceis vbique submittis virtuti, neque in solis Principibus regiarum laudum materiam quaeris. Nihil interesse existimas sub qua veste lateat heroica mens; &modò pectus diuinum sit, propensum te ad cultum praestas. Exemplum certè erit perpetuò, &magnorum Ducum, Imperatorúmque factis accensendo, quòd iam tua commendatione Senatorij ordinis virum ob eximias animi doteis, inter Principes euehis; &ne vnquam illius fama intermoriatur, curam assumis. Oportet nempe in te possideas, quas in illo amas laudatas virtutes; neque potest affectus tui non perennare memoria, cui virtus ipsa est elogium pronunciatura sempiternum. Deinde quod spectat ad Virum, ingratus sim, nisi id praestem, quod singularis erga me amor, &munifica indoles erga omneis efflagitat. Nam me quidem quantum amârit, promptius est animo sentire, quàm verbis exprimere; satisque est dicere me foelicitati vertere magnae, quòd me tam carum habuerit, quòd tam frequentem sibi adesse, consiliorúmque animi omnium esse conscium voluerit; quòd in meum sinum vt caetera, sic extrema verba, animámque ipsam tandem exhalârit. Eam ob causam, cùm nulli magis, quàm mihi esse cordi debeat capitis tam cari memoria; currenti sanè adhibes calcar, tùm tuo imperio id exigis, ad quod gratitudo, &ius amicitiae me procliuem facit. Qui enim quoties quidpiam de illo cogito, loquor, audio, intima quadam suauissimaque animi laetitia perfundor: quomodo possim non iucundè vitae eiusdem seriem sic scribendo retexere, vt cum plerisque communicetur? An non videbor adhuc cum illo humanissimè conuersari, suaueisque horas consumere, ac tam mihi demùm satisfacere, vbi per me non steterit, quin tanti amici gloria efflorescat? Quantùm verò ad propensionem, qua animatus in omneis fuit, exstitisse nemo videtur, qui in commune bonum natus, id impensiùs curauerit, vt constantissimè prodesset vniuersitati generis humani.