Latin
258.1 to 258.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 258.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec, quia Pacius perlubenter edisserebat de rebus ad Physicen spectantibus, nullam non occasionem captabat rogitandi illum de causis naturae abstrusioribus, &maximè quidem per horas relaxando animo daas. Sic cùm aliquando noctu incidisset in crustas, squammasque piscium lucidas, collegit, intulitque clàm in Pacij Musaeum; ac posteà cum illo ingressus, quam praeferebat candelam consultò exstinxit, vt illo primùm attonito, ac deinde lucem mirante, sciscitaretur ipsius causam. Ac recurrit quidem Pacius ad calorem ex putredine excitatum; sed rogauit Peiresxius, cur non sentiretur ergo calor neque in iis squammis, neque in quibusdam lignis putrescentibus? cur horrea prae putredine incaescentia, calx item madefacta, &alia tantoperè calida non emitterent lucem? cur si ob calorem cicindelae lucent, non lucerent etiam animalia caetera tantoperè iis calidiora? Ad quae Pacius, posse calorem, quem in Scholis dicunt virtualem, sufficere, &aliunde exigi certam dispositionem materiae, quae reperitur in rebus minùs ad sensum calidis, non reperta in aliis calidioribus sensu deprehensis. Praetereo orrò, cùm haec, &alia non fecissent satis Peireskio, nihil deinceps visum fuisse probabiius, quàm lucem omnem flamulam esse, sed rarissimam, tenuissimamve: argumentóque esse lucem Solis, quae dum cogitur densaturque, ardet; ad eum modum, quo vapor nihil aliud, quàm aqua rarefacta; tenuataque est, quae rursus coacta, densataque, humor apparet. Cùm lux autem Solis directa, seu primaria sit adhuc satis densa, vt calorem sui sensibilem faciat; repercussam tamen, secundariamve adeò tenuem euadere, vt eius calorem sensus non percipiat. Quare &nihil mirum videri, si lucula illa squammarum, similiúmque rerum non sentiatur calida; cùm sit longe tenuior lla Solari secundaria, intra quam planè euanescit. Quòd res autem calidiores non perinde luceant, causam dici posse, quòd calor venementior tetriores excitet vapores, sen fuligines, quàm vt connatam luculam patiantur puram emergere, atque idcircò apparere.