Latin
281.5 to 281.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 281.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ctarent: non antiquam nobilitatem nouis nominibus quaesitam, antiquis verò familiis ereptam, aut praeteritam; non aliqua ic genus alia. Verùm cùm ista excusaret, quòd Author omnia peruidere non potis, fidei alienae stetisset; commendauit pium consilium, laborémque sanè ingentem; &candorem plurimi fecit, quo ille maluit Comitum Prouinciae seriem à Gilberto incipere; de quo indupia fide constat; quàm à Bosone illo, de quo, eiúsque ad Gilbertum vsque successoribus adeò sunt variantes sententiae. Praetereo autem vt Peireskius etiam ipsi caligini ex ipsa fide instrumentorum, actorúmve authenticorum afferre lucem studuerit. Adnotauit enim Rothboldo, qui ante annum millesimum fuit, successisse non modò Bosonem (de cuius progenie nihil, praeter Rothboldum filium, comperit) sed alium etiam filium nomine VVillelinum, qui ipse filium cognominem, &vnà cum Gauzfredo fratre Comitem reliquerit. Successisse illi Bertramnum, qui partim cum Gauafredo patruo, partim cum patruele VVillelmo regnârit. Bertramno natum alium VVillelmum, aliumque Gauzfredum, qui Comes etiam fuerit. Et probabile quidem esse fuisse Gilbertum vvillelmi filium; sed ad id statuendum non uppetere instrumenta, cùm etiam Franciscus Claperius Odonem interiiciat. Quanquam de isto Odone haesit, quem ille regnasse scribit ab anno supra millesimum trigesimo nono, ad vsque nonagesimum: cùm annis intermediis, vt quadragesimo secundo, sexagesimo tertio, &aliis regnasse VVillelmum, Gauzfredumque comperisset; &anno etiam nonagesimo praeter Gilbertum, fuisse vnà Comitem Prouinciae Raymundum sancti Aegidij, qui fuerit fortè filius Gauzfredi. Praetereo quoque, vt deinceps plurima obseruauerit, in quibus ram Claperius, quàm Nostradamus sint hallucinati. Illi enim, exempli gratiâ, fecere Gilberti, &Tiburgidis filiam, non modò Dulciam, quae Raymundo Barcinonis Comiti nupsit: verùm etiam Phaitidem, quae Idefonso Comiti Tolosae; vt hac ratione Prouincia inter Raymundum, &Ildefonsum fuerit diuisa, anno, vt suprà attigimus, centesimo vigesimo quinto; cùm amen Phaitis fuerit potiùs filia Raymundi Sancti Aegidij, Comitissaeque Aluire; adeò vt diuisione illa idcircò minor pars Prouinciae Phaitidi obvenerit, quòd compensatio fuerit facta cum Ruthenensi, ac Givaldensi Comitatibus, quos Dulcia ex Matre Tiburgide tulerat.