# Opera omnia. Vol. 5 297.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 297.1 to 297.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.1

Abscedentem cùm deduxisset, concedendum fuit Riantium, vbi praetextu paternae mortis subditos moliri res nouas audierat. lis vtcumque compositis, ventóque aduerso Legatum intereà ad Toloni portum detinente, iterum illuc ipsum conuenit, obtulitque duas Capellas auribus promissis, adeóque oblongis, vt capite vel leniter depresso, contingerent tertam. Hacce Legatione functus Cardinalis occoepit statim aliam ab ineunte sequente anno. Scilicet profectus in Hispaniam est; sed vi tempestatis aliquoties in oris Prouinciae retentus. Haesit vero, commoratúsque praesertim est ad Tutrim Buquiam, quae prostat in ingressu plagae Martigiae, seu Coloniae Maritimae; adeò vt Peireskius rescire, conueniréque ipsum potuerit. Et certè grande illi solatium; quando praeter aliquot dierum iucundissimam consuetudinem, libri etiam allati sunt, quorum lectione taedium leuaret. Caetera inter, fuêre nonnullae marimi aestus obseruationes, quas Peireskius non ita pridem fieri procurârat per Antonium Natalem, Prouincialem Medicum in Aremorica versantem. Cùm eae Legato mirè placuissent, pollicitus est operam, vt fierent similes complures. VItrò etiam promisit se, quicquid in ea Legatione singulare occurreret, cum ipso conmunicaturum, ac nominatim effecturum, quod ille maximè experiit, vt exscriberentur Epitaphia, & fierent icones Barcinocensium Comitum, praecipuéque Alphonsi Casti. Rediit porrò Peireskius domum rheumate insigni laborans; idque praeter renum dolores, incommodáque alia à morbo vsque Patris contracta, quae nocteis insomneis deinceps creârunt, & ne in ipso quidem lecto permiserunt conquiescere. Inter caetera leuamenta, non postremum duxit ex libris, quos amici varios miserunt, & inter quos fuêre nonnulli mentionem ipsius facientes; veluti Glossarium Archaeologicum, continens vores Latino barbaras, auctore Henrico Spelmano Anglo, qui in operis praefatione, Si ad exteros, inquit, abeam, non me leuiter incitarum nobilissimus apud Gallos Nic. Fabricius Peiresius, Regiae Maiestatis à Consiliis in Senatu Aquensi, Hieronymus Bignonus, &c. Vbi notandum est Bignonum, & quos praetereà ille ciat, excitatos fuisse à Peireskio, vt Spelmanum ad operis editionem sollicitarent. Itémque Notae Pignorij in Vincentij Cartari liorum de Deorum imaginibus; ac rursùs eiuslem Epistolae Symbolicae, in quarum vigesima nona Pignorius recitat Peireskio Epistoam Marsilij Ficini de causa amicitiae interse & Bembum, eodem die natos, ex Codice, qui Gassendi Miscellanea.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
