Latin
301.5 to 301.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 301.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Opinatus est enim tum demùm Ciuitatem fore florentem, atque opulentam, cùm eius Canalis beneficio facile rerum necessariarum, tam cum superiore Prouincia, quàm cum ipso mari habuerit commercium. Septuaginta iam anni erant, ex quo Adamus Craponus Salonensis Canalem ex Druentia in Campos lapideos, Crauiamve totam deduxerat, Aquensemque iltum etiam adumbrârat; &quoniam opus iam erat alio seu designatore, seu directore operarum; idcircò scripsit in Belgium, ad obtinendum ex iis, qui ducendis per eam regionem Canalibus fuerant praefecti, recénsque communicationem Scaldis cum Mosa neditabantur. Ac futurum quidem esse videbatur, vt quod generosè proposuerat, foeiciter exsequeretur; verùm quae insequente inno sexcentesimo vigesimo nono supervenit pestis, &rerum perturbatio, secessusque factus Belgenserium, consilium ipsius planè euerterunt. De huiusmodi autem rebus priusquam licamus, attingenda aliqua sunt, quae intereà molitus est. Imprimis enim occasione coeptae Bibliorum editionis, non contentus indicasse, procurasséque vt Româ mitterentur Parisios Biblia Samaritanica, apud Virum eruditum, &de bonis literis benemeritum Petrum Valleum Patritium Romanum exstantia; misit ipse in Orientem Virum sagacem Theophilum Minutium, ex Minimorum Ordine, qui vberiora requireret, obtentâ illi priùs licentiâ tam à Summo Pontifice, quàm à Generali Ordinis, prouisóque, ne vel commeatus, vel necessarium voluminibus coëmendis pretium deesset. Et sua sanè spe frustratus non est; ille enim, optima sorte, comperit statim, acquisiuitque Biblia Samaritanica, cum adjunctis, n Tritaplorum formam, Hebraicis, Arapicisque (sed eodem tamen, videlicet Samaritanico charactere) idque praeter duo Testamenta Syriaca, Arabicósque Codices complureis. Non est verò reticendum Danielem Dayminium, ex iis Franciscanis, quos Recollectos nominant, seriam nauasse operam, vt tam hi libri, quàm alij, ac varia etiam numismata in Minutij inciderent manus. Mandârat etiam, vt in Cypro perquirerentur Codices, quibuscum fuerat iam memoratus Eclogarum, seu excerptorum Porphyrogenneticorum repertus: at ij sic fuêre exturbati, vt nulla tandem exploratione, quantumlibet sedula, reperiri potuerint. bummoperè verò id doluit, qui ex vno, tanquam ex vngue, magna spe concepta, tulerat iudicium. Quare, ne statim illius fructu viri studiosi frustrarentur, mirtendum censuit Parisios, vt Grotius, Salmasius, eruditi alij, pro suo quisque instituro, &peruolutarent, &vtiha deligerent.