Latin
303.1 to 303.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 303.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sequente Iulio, profectus est, cùm Oppedeo Praeside primo, salutatum Regem. Ea occasione, vidit complureis ex amicis Aulicis; &Nemausi cùm foret, commendauit aram virtutem, eruditionemque Samuelis Petiti quibusdam ex Primoribus, vt Michaël. Marilliaco Procancellario, Antonio Ruzaeo Deffiati Marchioni, aerarij Praefecto, &aliis. Erat Petito prae manibus fasciculus Miscellanearum obseruationum in bonos auctores: itâque ipsi auctor fuit, cùm aliorum inserendorum, tum non negligendae interpretationis in ea, quae linguâ Punicâ apud Poenulum Planti efferuntur. Arelate cùm rediret, reperit ibi, acquisiuitque annulum quendam Pronubum, seu Artham genialem, de qua plura per literas cum eruditis disseruit, occasione inscriptionis, TECLA VIVAT DEO CVM MARITOSEO. Postquàm rediit, Ciuitas) suspicione pestis breui laborauit. Ea innotuit primùm mitio Augusti, ex quo vsque tempore constituit Belgenserium secedere, illúcque proinde familiam praemisit. Nimirùm, praeter mali reiniciem, prouidit insignem futuram perturbationem ordinum, praesensitque sibi non fore satis virium, vt contentionem sedandis turbis, arcendisque malis iniminentibus sustineret. Et experiri tamen voluit, ne videretur patriae, communique saluti deesse; vetùm coactus tandem fuit medio Septembri excedere, conclusis domo famulis, qui totam supellectilem, &,quae ex sua Bibliothe a, atque Cimeliarchio non asportaret, tuetentur. Belgenserij dies quadragenos pro more transegit, absque vllo commercio, intra aedeis proprias, hortósque contentus Consumpsit verò totum id tempus in recurerandae sanitatis studio (quippe non prorsùs bene habuerat Jinque plantis horti, viridariisue amoenissimi excolendis. Excepit deinde partim domo, partim reliquo oppido amicos rum familiis varios à ciuitate exturbatos; ac Sonifacium Borrillium imprimis, virum opsimum, &cui est spectatissimum Cimesalchium, Desaeuiit autem morbus in vrbe, non moto toto reliquo anno, sed etiam parte milesimi sexcentesimi ac trigesimi insequentis. Quo loco recitanda foret insignis tumultuatio, quae exacto morbo concitata in vrbe est, setipsitque etiam in alia loca, ac potissimum per autumnum. Verùm renouare dosorem infandum nihil attinet, ac multo minùs commemorare publicas, priuatásque causas, quae Terram Caelo commiscuerunt, Referre sufficiat Peireskij domum à direptione vix abfuisse, cùm attigua direpta est; ipsumque fuisse repentina consternatione perculsum, cùm res ita fuit renunciata, vt penetratum in Bibliothecam, Cimeliarchiúmque intellexisset; teuixisse verò, cùm inaudiit direptores, tametsi visos impetu magno irruere, nihilominus sibi temperasse, Inuisêre illum plerique per ea tempora; ac inter caeteros, commorati aliquandiu sunt Henricus Gornaeus Marchaevillae Comes iam tum discessum apparans; profecturus nempe Orator Regis nomine ad Imperatorem Turcarum.