# Opera omnia. Vol. 5 303.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 303.6 to 303.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/303.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/303.6

Philippus quoque Bethunius, qui Regius anteà Romae Orator, sese in Galliam recipiebat, quique deinceps literis compluribus testatus est, quanto teneretur iucundissimae consuetudinis desiderio. Philippus item Nunnesius, Emmanuélque Costaeus, quos discessuros in Indiam, nullis non officiis, muneribúsque deuinxit, datis per ipsos literis ad Ludouicum Herriardum in Magni Mogoris aula residentem; ad Loppesium Siluanum Goae versantem, & ad alios; vt exinde nancisceretur, tum rara alia quam-plurima, tum matrices rupes variarum gemmarum. Sic commoratus Samuel Petitus, cuius mentio facta iam est, quémque tum Parisios breui discessurum quibus demeruerit officiis, intelligi praestat ex nuncupatione Eclogarum Chronologicarum, quas non multò pòst illeic edidit. Nam, Gestiebat, inquit, iampridem animus, Vir Illustris, votiua hac tabella tectatum palam facere, quantum te colam, quantum tibi debeam: cùm mortalium nemo viuat hodie, qui tibi magis sit obnoxius, quàm ego; nemo, cui ego magis sim obnoxius quàm tibi. Verùm vt appensa haec tabella tuo nomini, Vir amplissime, & tuum nomen his nostris libellis inscriptum testimonium potius dicent spei, quàm de tuo in nos affectu concepimus. Te enim Patronum aduocamus, qui adsis mihi, meisque. Tu verò, Vir Illustris, patrocinium ne denega; ita viuas, & valeas; nostrâ quippe interest. Nam si hi libelli in tuo nomine apparent, nemo bonus est inter eruditos, cui non probentur, tanquam tibi, viro castigatissimi iudicij, & eruditionis summae, probati, &c. Sic Henricus Dormalius Leodiensis Canonicus, omnibus quidem literis bonis, sed foelici tamen Graecorum Poëtarum imitatione praesertim conspicuus, quem nisi negoria domum reuocassent, prolixiùs longè detinuisset. Sic Ioannes lacobus Buccardus Parisinus, ipse quoque omni ingenua literatura perpolitus, qui, quò posset meliùs excolendis Musis, bonísque auctoribus quà Graecè, quà Latinè versandis aeuum terere, constituerat solum patrium cum Romano commutareEò ergo pergentem detinuit Peireskius quatum potuit, non dimissurus hieme tota, nisi praeoptasset eius studia quam primum inclarescere in magno illo Orbis theatro.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
