# Opera omnia. Vol. 5 323.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 323.1 to 323.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.1

candicent (vt cuspis insignis versus Orientem, qua illustrata, nihil statim candidius quasi illeic forent montes quidam gypsei, aut Riphaeorum instar niuibus obducti. Veluti, ex opposito, partes quaedam sunt suapte natura ita liuescentes, vt nulla lucis plenituline alborem concipiant; quasi illi essent aut lacus, aut tractus terrae nigricantioris, qualis est ad Boream, nec longè à maris mani littore phaseolus, seu ellipsis quaedam, & qualis pene est anfractus circumdans illum vmbilicum, qui est ad Austrum adeò praeclarus. Praeclarus, inquam, ob radios longè, latéque circumfusos, quasi ij essent partiu conuallium, partim niueorum scopulorum series: quod idem dicendum de radiis alterius, qui est certro vicinior, & quo, dum primùm, vltimúmve illustratur, nulla est species vnionis pulchrior. Enimverò has varietates percurrere immensum foret. Quare illud de ora Lunae adnotare sufficiat; cùm aequabilissima videatur, id esse tamen ex eo solùm, quòd oculus noster loca ad eas parteis depressa, ob deuexitatem, non videat; iuga verò antecedentia, consequentiâque, & mista componat. Caeterùm enim parem vbique inaequalitatem illud arguit, quòd dum Luna falcata est. apparent vltra cuspides, ac potissimùm inferiorem, lucidi quidam globuli obscuritate intercepti, quasi ij sint editi montes in ipsissimo margine. Argumento sanè, quòd ea pars Lunae, quae nunquam nobis obuertitur, eiusdem sit diuersitatis. Posset id verò confirmari, vel ex eo quòd, cùm non semper eaedem partes visibilem occupent limbum (videlicet Luna libratione quadam, propter varios situs in Zodiaco, & supra Horizontem, ita contorqueri apparet, vt nunc parteis quasdam reueet ad Ortum, occultet ad Occasum, nunc contra; paríque modo ad Austrum, ac Boream; adeò vt etiam partes intermediae sint centro, siue medio disci nunc propiores, nunc remotiores) quòd, inquam, re sic se habente, ealem semper varietas in partibus circùm relectis visatur. Nam verbi causâ, macula illa solitaria, quae quasi mare quoddam Caspium id Occasum conspicitur, dum ipsi orae proxima est, nihil praeter tenuem alborem, inter se, orámque relinquit; dum verò remotior, tum in interstitio duae longiusculae maculae Pparent. Ex quibus, aliísque id genus videtur quidem consentaneum, vt in globo Lunae perinde, ac in globo Terrae plurima in singulos dies oriantur, & intereant; sed nullo tamen modo probabile esse illa esse istis similia.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
