# Opera omnia. Vol. 5 323.11-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 323.11 to 323.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.11

Imprimis enim ex vero situ, ac delineatione partium praecipuarum, cum inditis nominibus, obseruari potest, atque designari, quando Luna est bisecta in nodis, quà terminentur cuspides, quà exstet medium inter psas; adeò vt ad oram connotare liceat cardinalia puncta, boreum, austrinum, coum, occiduum; è quibus aliorum circulorum instar, diuisio in gradus possit inchoari. Et quoniam situs cuspidum non modò pro recessu à nodis, sed etiam pro Lunae aetate est varius, quatenus sese Soli ad Boream, Austrümve aupponit, aut subducit: ideò heinc penè pronunciare de eius in orbita loco, déque distantia à Sole licet. Deinde, exsistente Luna in Nodis opposita, seu statim ante, seu post Eclipsin, adnotari potest, atque exprimi, quo situ sint quaelibet partes tum inter se, tum cum ipso centro, ac limbo vicino; vt, euariato aliàs disco ob memoratam quasi librationem, ille pro germano habeatur. Exinde autem, si stella quaepiam condatur à Luna, designari potest qua parte ineat, qua discedat, & an describat Diametrum, an Boream, Austrinamve chordam, quae ex gradibus circumscriptis, viae trans- Lunaris quantitatem prodat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
