# Opera omnia. Vol. 5 323.6-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 323.6 to 323.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/323.6

diam, si non omnis fert omnia tellus, deprenensúmque est in America animalia, plantas, caetera, nasci à nostris planè diuersa; cum America tamen, & Europa eiusdem globi partes sint: quantò aequius est reputare omnia quae gignuntur in Luna, Orbe plane alio, à Terrenis hisce differre: Quod dico, ne quis arbitretur posse illeic homines esse, aut quidpiam aliud simile, cuius formam, aut faciem vel coniiciendo assequi liceat: vti nunquam conjecissemus formas fructuum, Safendi Miscelanis. animalium, aliarum rerum, quas in nouo Orbe nuper vidimus. Quòd illa enim possint. vnquam vllo Telescopio discerni, praeter pem omnem, fidémque est: quantumcumque iam audiamus fabrefactum Neapoli, quod speciem Lunae amplificet, demonstrétque omnia, quàm antè, distinctiùs, & quantumcumque Rubenius ante annos aliquot ad Peireskium scripserit, versari apud se egregium, probúmque Pictorem, nomine Heymum, narrantem sibi conspectum fuisse penes Drebelsium Opticum tubum, Diametri palmaris, quo liceret in disco Lunae discernere campos, siluas, aedificia, & munimenta locorum nostratibus non absimilia. Atque haec circa Physicam satis; nisi forrè addendum est, si illae quidem plagae obscuriores in Luna sunt veluti maria, nihil fortassis mirum fore, si exinde quidpiam humoris in Terram trahatur, quod agnoscere liceat ex animalium medullis, ex conchyliis, ex plantis, vniuerséque ex humidis rebus. Dici enim posset Solis radios in humenteis illas regiones impactos, & in Terram reflexos imbibere, deueheréque aliquid illius humoris, vt dum ex vitro colorato deradunt, deferúuntque aliquid intincti coloris: hancque esse causam, cur in Plenilunio ossa, ostrea, & alia foecundiore humore polleant, propter copiosiorem radiorum affluxum. Qua sanè ratione posset quoque Lunae fieri compensatio circa Nouilunium, ob repercussionem scilicet radiorum è maribus nostris, tantò vberiorem, quantò lux è Terra, corpore malore, reuibratur in Lunam amplior, vt arguit illa secundaria, & debilior lux, quàm Luna, praeter falcem argenteam, intra quadraturam ostentat, donec nimirùm vicina Soli reflexionis est particeps lam, quod spectat ad Astronomiam, vide tur sanè Selenographia non mediocris fore vsus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
