# Opera omnia. Vol. 5 335.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 335.1 to 335.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.1

Cùm enim minùs quis merere tur, liberalitatem temperare nôrat; meminique poscenti cuipiam, vt decem nummomutuò daret, responsum ab eo, non se de cem, quos mutuo crederet, habere; sed duos habere, quos gratis donaret. Cùm ille verò accepisset, & ex ipso requireretur quamobrem ita faceret; satis est, inquit, si praesenti necessitati succurratur; & fiam potiùs parcus donator, quàm molestus creditor; expertus aliunde complureis idcir cò auersari me, quòd se meo aere obstrictos putent Porrò cùm nihil aequè amicos, ac beneficentia, & obsequium pariat; nihil mirum si toto orbe, tot, tam bonos, támque illustreis, atque constanteis habuerit. Mirum est potiùs, quàm tam multis demerendis suffecerit; cùm omneis ita coluerit, vt singularem non potuisset magis. Quippe in id semper incubuit, vt prouideret qua tandem re cuilibet gratificaretur; & imploratus ita accurrit, vt infoelicem se duceret, nisi amici necessitatem non praesensisset, praeuenissétque. Nörat proinde quodnam esset amatorium poculum verum; sic praesertim amans, vt nunquam ad suam vtilitatem respiceret, occasionem verò consulendi amicis praeteriret nullam. Sic nihil sibi vnquam à Magnatibus, Principibúsque Viris petiit; at in amicorum, ac potissimùm literatorum gratiam, quicquid ronducere visum est, postulare nunquam erubuit. Seu verò illi precibus suis, seu aliunde iuidpiam concessum tulissent, agebat semper Sratias; & recipiebat in se tam suo, quàn Ausarum, & publicae rei nomine, gratitudinis testationem. Nec suos verò amicos modò, sed quos praetereà illi amârunt, ac speciatin patentes, filios, consanguineos, affines arrenter prosequutus est; illisque consilio, auxilio, perfugio, patrocinio fuit. Ac parum fortè est dicere sumptibus nullis eum pepereisse, vt amicorum res promoueret; malus est, quòd nullum habuerit neque in valetusinis, neque iniuriarum aëris rationem, quodes quidpiam periculi interuenire deprehendit. Tanto praetereà candore fuit; vt nunquam rationem creditarum rerum ab amicis exeSerit. Quin etiam aegerrimè tulit, quòd, depositâ continuò comparandis libris, vsibisque alis apud optimos Puteanos pecuniâ, psi, contextis indicibus, pretium, summam ue subducerent; voluitque planè sibi, cum Plis non agi adeò scrupulosè. Vt paucis dicum, fuit illi pectus adeò niueum, ac innocens, vt merito iure amicos habuerit, quibus non potuerunt esse amiciores.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
