Latin
335.5 to 335.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 335.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Susteai Anselanca. Ad-haec autem quantae putemus consolationi illum fuisse, cùm amicos vel aegrotanteis, vel orbitate, alióve casu fortunae perculsos inuisit? Nemini quippe aut meliora, aut amabiliora verba; &quia morbis, doloribúsque tolerandis assuetus erat, ideò nemini lenimenta aegritudinum omnium perspectiora: nemini potiùs habita fides, quòd ipse expertus omnia crederetur. Nouimus certè aliquos, quibus de salute propè desperantibus, animos restituerit; adeo fuit solers deregendis, facundúsque edisserendis insolitorum ipsis morborum symotomatibus, prognosticis, causis, &,nisi planè curantibus, saltem lenientibus remediis Ex his licet intelligi, quàm iucunda esse deberet illius cum sanis conuersatio; quando tam bene nouerat ecquae res forent, cuiusque genio, moribúsque accommodatae. Nimirùm cùm tam multa nosset, impromptu erat deligere, quae gratissima cuique enarraret: &cùm esset semper ad discendum comparatus, percontabatur solùm ea, quae nouerat collocutorem cum voluptate recitaturum. Ira cùm frequens à peregrinis, curiosisque inuiseretur, subodorabatur imprimis, cuius rei studio tenerentur potissimùm; ac tum ea solùm ostendebat ex libris, cimeliis, caeterisque rebus, quae videre foret iucundum; neque aliquid obtendebat, quod ipsi nosse non affectarent. Rogitabat deinde ea, quae ipsi vel in patria, vel iter faciendo rara obseruassent; habebatque semper quidpiam simile, quod vel monstraret, vel aliàs sibi visum, auditúmve referret Inde effectum est, vt nemo non inuitus, discesserit, horásque, &dies non optauerit prolixiores. Quin longè etiam abfuit, vt creprô conuersantibus taedium, aut fastidium crearet: exundabat enim semper nouo aliquo eruditionis gurgite; ac vocibus viuis omnia exprimens, ita rapiebat animos; vt metum semper iniiceret, ne cirò nimis faceret finem. Et appositè quidem, seu perrarò tamen, iocos interseruit: seriò quippe solitus loqui, eâ oris facundiâ sermones fundebat, qui iis salibus parum indigerent. Porrò, cùm eius consuetudo foret cuique gratissima; ipsi tamen oneri erant, quotquot res dumtaxat vulgareis loqui, audiréve iuuabat.