Latin
350.6 to 350.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 350.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haud abs re sanè sum ominatus, tam caram tui memoriam, quàm Timoleontis perennaturam: tulisti me enim, satis memini, de exacta illius vita apud Syracusios, quibus praeerat, disserentem. Quippe, neglectis rebus tuis, in eam curam totus incumbis, vt laborantem Prouinciam sustentes, foueas, subleues, &(si liceat per tempora) in pristinum etiam splendorem restituas. Perge modò tam tuiamanteis, tam in te propensos demereri populos; ij nempe sunt, qui etiam-num RENATI illius, ex tua prosapia, Regis optimi, ac beneficentissimi, renascentem gloriam propagant, &colunt. Sed vt concludam, haec tandem sunt, quae te jubente, ac aliis variè efflagitantibus, de Peiresxio dicenda habui. Non deprecor veniam, quòd extremammanum seriùs, quàm optâris, imponam: nosti enim diuturnum morbum, dilturnioresque reliquias, quibuscum est anni dimidium exactum. Vix jam certè sum ab iis liber, vt credere possis opusculum hoc valetudine dubia lucubratum fuisse, atque idcircò nihil esse mirum, si animi cum corpore languentis prae se ferat notas. Qualecumque id fuerit, animi saltem erga te obsequentissimi testimonium feret. Ipse intereà me comparo, ve ad te (quando pro tua illa rarissima humanitate ita videtur) quam primùm redeam. Tu bene vale, PRINCIPVM DECVS. Absoluebam Diniae, XII. Kal. Mart. anno salutiferi partus M. DC. XXXIX. FINIS.