# Opera omnia. Vol. 5 365

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, EX EPICEDIO PERESCIANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/365

HENRICVM LVDOVICVM HABERTVM MONMORIVM, LIBELLORVM SVPPLICVM MAGISTRVM INTEGERRIMVM, IN TYCHONIS BRAHEI VITAM PETRI GASSENDI PRAEFATIO. IR ILLVSTRIS uisti, vt facerem, fecisse me heic approbo, dum Vitam celebris illius Tychonis Brahei conscriptam exhibeo. Cùm enim ante annos sex, inciplente ad me redire, quasi post -liminio, valetudine, ea me subiisset cogitatio, vt commutandi aëris gratiâ, discessurus in patriam, deferrem quicquid monumentorum ad Tychonis Vitam attinentium mihi foret prae manibus; tum vehitmihi quoque in mentem, adesse Regiomonti Prussiae, ac Medicinam illeic facere praeclarum Virum Ludouicum Keplerum, magni illius loannis filium, qui Tychonis Obseruationes à Parente acceptas haereditario iure possideret. Quare & subinde ad Virum eximium, carûmque amicum, Ioannem Hevelium, Dantiscanae Reipublicae Consulem (praeclarum videlicet illum Selenoctaphiae authorem) dedi literas, quibus ipsum interpellaui, vt pro ea, quae ipsi tum memorato Keplero intercedebat amicitia, obtineret mihi ab eo quidquid singulare aut per se ipse nosset, aut à Parente accepisset ad Tychonis Vitam illustrandam attinens; neque id modò, verùm etiam quidquid attineret ad ipsum Parentem, vt cuius Vitam conscribere, nisi seorsim, at saltem conjunctim, mistimque cum ea, quam Tychonis meditabar, in animo haberem. ReStipsit autem Hevelius in haec verba; Mihi haec obsignanti literae, à D. Keplero traduntur, ex quibus recipit se curaturum, vt breui vtriusque Vitam, Tychonis scilicet, & Kepleri, vt & origines, cum omnibus circumstantiis, typis exscriptam habere posis. Tametsi verò ille optimus Laurentius Eichstadius, Ephemeridum seriptor, visis penes Hevelium meis literis, sponte, ac eodem tempore, quicquid perspectum circa ea, quae indigitâram, haberet, perscripsit; ac iisdemimet penè diebus, plura fui nactus à Viro itidem optimo Olao VVormio, Medico Hafniae Professore (qui exstincto recèns Longomontano collega, & familiaris fuerat, ac ab eo non pauca de Tychone norat) ratus nihilominùs fore, vt nihil aliud, quàm actum agerem, omnem prorsùs dirigendorum commentariorum curam deposui; digressusque in Prouinciam, restituendae, confirmandaeque vacillanti adhuc sanitati praesertim incubui.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
