# Opera omnia. Vol. 5 366.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 366.1 to 366.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/366.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/366.1

Annus est, ex quo & meliùs iam habens, & hûc regredi cogitans, cùm viderem quinquennium elapsum, ex quo factum mihi ea spes fuerat, interpellaui rursùs Hevelium, vt quid id, rei foret, innueret: nam me quidem voluisse nihil ab eo tempore pertentare, Ille, cùm praeclaro Bullialdo, communi nostro, fecisset rescribendi spem, nihil tamen responsi dedit; ac ob id quidem, vt par est credere, quòd diu, grauitêrque laborauerit; vt aliunde, nec sine magno meo dolore, nosse est datum, Appuli hûc deinceps Vere nupero; & quia Tu ante meum discessum, conscius futuri reditus, praeoccupâras, institerásque, non modò humanissimis tuis sed adhibitis etiam carissimorum nobis capitum Capellani, ac Neuraei, repetitis literis, vt neque aliò diuerterem, neque hospite alio vterer, quàm Teῖ id concessi omninò tuae erga me & tam feruenti, & tam multorum iam annorum beneuolentiae. Cùm procedente verò tempore, inter consertos varios inl illa tua erudita, jucundissimáque consuetudine sermones, quaesiisses aliquando ex me, quónam euasisset consilium, quod nôras abs me de Vita Tychonis sciibenda susceptum, ipséque exposuissem, qua mihi occasione injecta fuissetraum mora; occoepisti edisserere, aut non debuisse pridem me, aut non debere cen tè jam spem mihi factam quidquam morari. Posse aut Kepleri, aut alterius vbtis intercessisse aliquid, quod institutum auerterit; posse & fieri, vt tametsi Vit illeinc deinceps prodeat, quae singularia plura contineat; in conscripta tamen abs me occurrant etiam aliqua, quae in illa desiderentur, quaeque pariter Vissa eruditis, harûmque rerum amantibus cognoscere jucundum sit. Fore, vt exin de Tychonis gloria, cuius promouendae (ob eam, quam ille ab omnibus bonis promeritus est, gratitudinis testationem) studiosus semper fuerim, tancò cuadat illustrior, quantò plures erunt, qui in id conspirabunt, vt Vitae ipsius conscribendae operam dent. Timendum esse interim, ne, dum alter alteri fidit, & praestitum iri ab alio, quod per se ipse posset, exspectat; nemo id, quod est opus, aut aggrediatur, aut perficiat; sicque copiâ illum, cui laborandum fuerit, inopem, vt dicitur, faciat. Annos iam ampliùs quinquaginta à Tychonis obitu esse; & rem tamen esse à nemine eorum, qui fuere cum illo versati (quique vberiùs, cumulatiúsque singula vt nosse, sic describere poterant) suscoptam; quare & nisi ego, qui aliquos nôrim ipsi conuersatos, & non pauca resciuerim, quae ex editis libris addisci non possint, id operae aggrediar; euenturum forrè, vt integra etiam saecula elapsura sint, absque eo, quòd quispiam id moliri sustineat; aut iis, quibus ego, instructus subsidiis (quantulacumque ea sint) faciat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
