Latin
368.5 to 368.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 368.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Ethnicos verò Scriptores quod spectat, dicendum est primùm de fabu losa temporum parte, quatenus veri quidpiam latere sub fabularum inuolunelli potest. Atque vt à Deorum antiquissimo exordiar; is non alia de causa Celi Gracè οὑρανος ex Siculo Diodoro, fuit dictus, quàm quia impensè deditus obseruationi Siderum fuit. Ipsius liberi cùm plurimi fuerint, ac imprimis Atlas Saturnus, Titanes, in quibus speciatim Hyperion, &lapetus; reputari potes totam penè eius familiam in eandem Caelestium curam incubuisse. Nam, cum Caelus in Mauritania ad Oceanum degeret, ac exinde latè non in Africa modò, sed etiam in Europa regnaret; notum est Atlantem, qui illi in eadem i gione successit, ideò censeri fecisse nomen celebri illius regionis Monti, quoa ex eo Sidera obseruaret: nimirum antiqui, vt etiam num vulgus, tam propi abesse Caelum reputabant à verticibus montium, vt quantò altiorem quis conscenderet, tantò spectare Sidera clariùs, distinctiusque existimaretur. Addun Diodorus, Plinius, &alij ideò creditum fuisse Atlantem sustentare Caelumsuis humeris, quòd fabricatus fuisset Sphaeram, in qua totum Caelum repraesentaretur: Clemens verò Alexandrinus adnotat post Herodotum, Herculem, cùm Vates, &Physicus foret, dictum fuisse Mundi columnas ab Atlante (fortè vt propatruo) suscipere, eumve onere Caeli subleuare, quòd illi in ea scientia, studiove Caeli successerit. De Hespero Atlantis filio, proditum est, cùm Sidera ex eodem monte specularetur, morbo subito abreptum euanuisse; ac plebem ob illius pietatem, &iustitiam, nominasse ex eo pulcherrimam stellam, quae &Vesperugo (Venus scilicet, dum est occidua) dicitur. De illius sororibus, quae &Atlantides, &Pleiades dictae, fecere ob idem studium nomen illi stellarum glomerulo, qui in Tauri dorso conspicuus est, attingo solùm fuisse vnam illarum Majam, è qua natus Mercurius scientiam Siderum transtulisse dicitur in Aegyptum. Exinde est nempe Manilianum illud de Aegyptiorum Astronomias Tu Princeps, authórque sacri, Cyllenie, tanti. Quanquam aliunde Aethiopes, cùm velint Aegyptios esse sui coloniam, vt ex piodoro Diodoro intelligitur, contendunt eosdem à se Siderum scientiam accepisse, vti lib. de apud Lucianum est. Dignum certè est memoratu, quod, vt de Arlante, ac ProAstrol. f. Tuscul. metheo, sic de Cepheo Aethiopum Rege ait Cicero, cùm, Nec verò, inquit, Atlas sustinere Caelum, nec Prometheus affixus Caucaso, nec stellatus Cepheus cum vxore, genero, filia traderetur; nisi caelestium diuina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.