# Opera omnia. Vol. 5 370.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 370.1 to 370.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1

Illud est, quae suborta fuit inter Atreum, & Thyestem de Regno con tentio. Cùm publico enim Argiuorum consensu illi esset Regnum decernendum, abs quo praeclarius quoddam scientiae exhiberetur specimen; idcircò fuit Regnum ipsi Atreo delatum, quòd licet Thyestes Arietem in Caelo monstrasset, (vnde & fuit aureo Ariete donatus) ipse tamen quidpiam pręstantius propalauerit, dum exortuum Solis varietatem edisserens, ostendit non eodem Solem, & Mundum (hoc est Orbem stellatum) ferri, sed in parteis oppositas; & eum, qu Mundi occasus est, ipsum esse exortum Solis. Heinc est illud Euripidis, Αείζας γὰρ ἄστρων τὴν ἐναντίαν ὅδον, Qui Astrorum enim contrariam ostendi viam. Ad eadem spectat tempora, quod celebre est Herculem instituisse primum Olympica certamina, quae post factam interruptionem Iphitus instaurauerit. Quia enim ij ludi non alio fine fuisse instituti (vt ex Censorino intelligi potest) viden tur, quàm ne ob illorum celebritatem ignorari posset quae facienda foret quartu quoque anno sesqui-mensis intercalatio, ob quater vndecim, seu quadraginta quatuor dies, quibus motus Lunae Solarem anteuerteret; & quater sex horas, sius, vnum diem, quo Solis circuitus diebus quater trecentis sexaginta quinque esset major; idcircò id factum citra obseruatos Solis, ac Lunae motus non potest. Spectat & quod ferunt de Orpheo, qui debuerit sanè obseruasse septem Planetas pr. babile sit, quod ait Lucianus, ipsum illorum harmoniam repraesentasse per septi chordem Lyram, quam proptereà Graeci in Caelo designauerint per aliquot stellas Spectat, quod Sophocles de Palamede ait, qui & cęlestia monstrârit, & speciatiu Ἀρκτου στροφάς τε, καὶ κυνὸς ψυχραν δύσιν, Vrsae rotatus, gelidum & occasum Canis. Spectat denique, quod Homerus recenset, vt res iam tum iis temporibus, n tas, praeter Booten quidem, & Vrsam, seu Plaustrum, Πληίάδας θύάδας τε, ὐ τε σένος Ὦριώνος, Pleiadas, atque Hyadas, robúrque ipsum Orionis. Vt jam accedamus ad Historicum tempus, tota penè de Obseruationum antiquitate controuersia; inter Aegyptios, & Assyrios, Babyloniósve agitur. Nam Graeci quidem, qui viderentur posse cum ipsis contendere, hanc illis palmam vel ipsius Platonis confessione, cedunt. Is scilicet. Qui primus, inquit, ista inspexili fuit Barbarus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
