Latin
371.1 to 371.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 371.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cúmque tametsi Plinius scribat Epigenem non antiquiores apud Babylonios reperisse obseruationes, quàm septingentorum viginti annorum coctilibus laterculis inscriptas; &quae Eclipses antiquissimae ex iis repetitae, fuere ab Hipparcho ad Ptolemaeum transmissae, eodem propè annorum ante Christum numero sint; ac ad idem tempus pertineat, quod Berosus, &Critodemus non antiquiores exstare suo tempore dixerint, quàm quadringentorum triginta annorum; vt apud eundem Plinium est: Cùm, inquam, amplius aliquid vltra id tempus dederimus: at non profectò vltra id largiemur, quod sunt ipsimet Chaldaei professi, cùm testati fuere interroganti Callistheni (Aristotelis scilicet hortatu, vti apud Simplicium est) nihil se habere annis mille nongentis, &tribus antiquius; qui anni quidem incoepisse cum Nino Beli filio, &Assyriorum Rege primo videntur. Ac tanta est quidem, quae colligi ad summum potest Obseruationum antiquitas; vt videlicet non excedat mille, &nongentos ante Alexandrum annos. At verò, ecquid tandem est, quod obseruatum ab vtrisvis fuit? Quod exstet quidem, ab Aegyptiis nihil, à Chaldaeis parùm. Nam Aegyptij quidem Caniculae exortum, &alia obseruitasse perhibentur; refertque etiam Pomponius Mela insculpsisse illos obeliscis suis, Sidera, ex quo Aegyptij sunt, cursus suos quater mutasse (quod quatenus acceperint aut quomodo intellexerint quod Herodotus explicat, Solem bis ortum fuisse vbi nunc occidit, bis occidisse vbi nunc oritur, hariolari nihil est necesse) at nulla obseruati cuiusquam, cum temporis designatione, transmissa ad nos memoria est; à Chaldaeis autem memoratas illas apud Ptolemaeum Eclipseis; sed nihil tamen ampliùs transmissum habemus. De Aegyptiis verò cùm loquor, ipsum Ptolemaeum sepono, caeterósque, qui Alexandnae ab annis circiter ante Christum trecentis, seu post Alexandrum floruere, vt Timocharis, Eratosthenes, Hipparchus: ij nimirum fuere vel Graeci, vel ob Graecam linguam Graecis accensendi, potiusquàm antiquis Aegyptiis, quorum inuentis obseruatísque ne Ptolemaeus quidem, sine controuersia Aegyptius, quicquam fuit adjutus.