Latin
372.1 to 372.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 372.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrique igitur acceptâ in vase angusti infernè foraminis aquâ, effluere illam permisere in vas aliud suppositum, ab exortu cuiuspiam stellae vna nocte obseruato, quovsque nocte insequente exoriretur iterùm. Exceptam vase inferiore aquam diuisere in parteis duodecim aequaleis, ¶tis vasculis duobus, vnam aquae duodecimam sigillatim capientibus, ac refusâ totâ in vas superius aquâ, at tendere ad exortum alicuius Zodiaci stellae, permiseréque effluere aquamis vasculorum alterum, &quo momento id foret oppletum obseruata simul aliam exoriente stella, commutauere vasculum, &sic alternis procedentes, nisi vsla nocte, saltem pluribus, adnotauere duodecim stellas, quibus totus Zodiacusis duodecim parteis discriminaretur. Quàm illi proinde exquisitè dimensi Caelum fuerint, vel ex hoc exemplo conjectari licet. Adferrem aliud de Chaldaeis ea eodem Empirico, apud quem, cùm illi nascentium hominum fortunas pendenm praesertim ab Horoscopo, Signóve exoriente vellent, sic se componebant adiu obseruandum, vt ex duobus vnus parturienti adstaret, alter in loco edito consideret, ac nato mox infante, ille indicium faceret, iste, quod tunc Signum exorr retur, adnotaret: verùm referre aliud praestat, quod de Aegyptiis habet Mactobius. Ij, cùm vellent Solis Diametrum pernosse, habuere vas saxeum in hemisphaerij formam excauatum, &aequabiliter constitutum, cum stylo ad medium erecto, &lineis horariis duodecim interductis. Ipso autem die Aequinoctij, ater dentes ad momentum, quo Solis ora superior horizontem stringeret, adh& tauere simul in labro vasis locum, quem praeter raderet styli vmbra. Adnotu deinde loco, in quem vmbra desineret, dum ora Solis inferior emergeret exho rizonte, dimensi fuere interstitium inter duas vmbrarum notas, ac deprehende re id esse primae horae partem nonam, siue hemispherij centesimam octauam &totius proinde circuitus ducentesimam sextam-decimam; deduxeréque exinde Solis Diametrum esse sui orbis ducentesimam decimam sextam partem (quem est tamen proximè septingentesima) seu continere gradum vnum, ac bessem centûmve minuta; quae est tamen solùm dimidij paulóve ampliùs, gradus, site minutorum triginta, aut triginta vnius. Non memoro autem tale esse &vas; quoScaphen Vitruuius appellas vti &Martianus Capella Scaphidium) eius inuentionem Aristarcho Samio attribuit.