# Opera omnia. Vol. 5 372.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 372.5 to 372.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/372.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/372.5

Non memoro etiam praxim pridem fuisses vt diameter Solis captaretur per hydrologium, colligeretúrve ex aquae totodie fluentis parte, quae donec Sol totus exoriretur, defluxisset, vt à Plutarcho insi nuatur, & à Capella deducitur; cùm & Cleomedes rationem hanc dimeticnos per hydrologia ab Aegyptiis primùm excogitatam prodat. Interim autem isthaę attingo, quia nihil liceat obiicere, quod obseruatum siue ab Aegyptiis, siBabyloniis fuerit exquisitiùs. Et argumentum praetereà vis? Ij abfuere longissimè, vt suspicarentur quepiam esse motum stellarum Inerrantium proprium; vt vllam Eccentricitatem (nisi quòd Aegyptij, ex Macrobio, & aliis censuere Venerem, & Mercurium orcumire, vt centrum, Solem) vt vllum proinde in Sole esse Apogeum, aliaque Pr milia: ex eóque effectum est, vt nullas commenti Hypotheseis fuerint, quibus esi regi in calculis variorum motuum instituendis possent. Et conqueti quidem sole? Petrus Ramus, quòd jam non habeamus Astronomiam immunem Hypothe bus (atque idcircò facilem) qualem apud Aegyptios, Babyloniónsque exstitisse ipsi Interpretes Aristotelis, & Proclus in Timaeum testantur; sed nimirum conqueritur, quòd non pariter tam habeamus, quàm illos vtrosque imperfectam jdé Nam vtcumque aliae aliis simpliciores (sicque faciliores) sint Hypotheses, constare tamen Astronomia sine aliquibus non potest. Heinc obseruauere illiqu Planetas nunc esse directos, nunc retrogrados, nunc statatios; & nunc Borealiis, nunc Australiùs diuagationes peragere; at dicere non poterant qua ratiqus. haec apparere, cogique in numeros possent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
