# Opera omnia. Vol. 5 375.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 375.5 to 375.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/375.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/375.5

Tametsi, quia vtendum fuit Signis, cuiusmodi casu, & sine arte distincta habebantur, non respondere Signa praecisè Dodecatemoriis suis, ob maius spatium, quod occuparent, Leo, v. c. quàm Cancer; Taurus, quàm Gemini. Gemini, inquam, qui licet Castor, & Pollux dici soleant, non Ipsis tamen in spatio tam paruo illud competit, vt vno oriente, alius occidat, occidente oriatur; sed nimirùm hoc, quod de Dioscuris proditum est, de duobus Hemispheriis Empiricus interpretatur. Praetereo autem suas, va- 1adu. Phys riásque nationibus variis Constellationes fuisse (nam apud Aegyptios, v. g non Vtsa, non Cepheus, non Draco, sed aliae formae, quemadmodum Tatius in Isag. memorat, exstitere) ac addo dumtaxat, videri Eudoxum esse primum, qui partim Aegyptias, partim Graecas imagines repraesentari in Globo, solidâve Sphaera curârit. Siquidem Aratus (in cuius Poëma inscriptum. φαινόμενα, Λpparentia, tot edita sunt Commentaria, vt, ne memorem Ciceronem, Ger manicum, Auienum, alios Latinos Interpretes, Graeca exstiterint circiter quadraginta) Aratus, inquam, nihil aliud, quàm carmine expressit, quod Eudoxus prosâ in altero duorum hac de re librorum exposuerat, veluti HipLib. 5. parchus Bythinus demonstrat. An obiter verò adnotem, non esse mirum, si in Ar. phaenAratus in multis aberrauerit; quando, vt in illius vita traditur, cùm apud Antigonum Gonatam ipse Medicus, & Nicander Astrologus degerent, & vterque carmina eleganter scriberent; Rex praescripsit Medico, vt Poëseos specimen in Astrologicis (tradito illi Eudoxi libro) Astrologo, vt in Medicis Theriacis nimirùm, & Alexipharmacis) daret. An adnotem quoque Phaenomena Euclidis, qui sub idem tempus floruit, docuitque Alexandriae, vt ex libPappo intelligitur, alterius esse generis; quippe quae nihil aliud sint, quàm princi lib. Florid. lib. 1. lib. I.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
