Latin
376.5 to 376.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 376.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè ad hanc ex mag tutina in vespertinam, ex vespertina in matutinam conuersionem Veners accommodari valeat; quod D. Augustinus ex Varrone refert Ogygis temporibus (illis scilicet adhuc rudibus) mirabile in Caelo exstitisse portentum, Stellam Veneris nobilissimam mutasse colorem, magnitudinem, figuram, &cursum. An verò putemus Pythagoram potiùs rem hausisse ex Aegyptiis, à quibus quia, iuxta antè dicta, edoceri potuit, non Venerem modò, sed etiam Mercurium Soli circumduci, vt proinde vtrumque Sidus nunc matutinum, nunc vespertinum sit; ansam exinde acceperit coniiciendi Solem, non modo in illorum, sed in caeterorum etiam Planetarum, atque adeò etiam totius Mundi centro exsistere; ac Terram quoque circa ipsum, tanquam Planetarum vnum circumferri? Hoc sanè subinde fuit celebre Scholae ipsius placitum, vt non ex Aristotele modò vniuersè intelligitur; sed speciatim quoque de Philolao ex Laërtio, de Aristarcho ex Archimede; ne ea memorem, quae Plutarchus variis in locis hac de re habet; ac illos praeteream, qui Terram non tam circa Solem, quàm circa proprium axem dumtaxat dietim conuerti senserunt; vt Timaeus, qui à Synesio, post Platonem, ἀστρονομικώτατος, Ἀεινοnomus summus dicitur.