# Opera omnia. Vol. 5 376.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 376.5 to 376.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/376.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/376.5

Fortè ad hanc ex mag tutina in vespertinam, ex vespertina in matutinam conuersionem Veners accommodari valeat; quod D. Augustinus ex Varrone refert Ogygis temporibus (illis scilicet adhuc rudibus) mirabile in Caelo exstitisse portentum, Stellam Veneris nobilissimam mutasse colorem, magnitudinem, figuram, & cursum. An verò putemus Pythagoram potiùs rem hausisse ex Aegyptiis, à quibus quia, iuxta antè dicta, edoceri potuit, non Venerem modò, sed etiam Mercurium Soli circumduci, vt proinde vtrumque Sidus nunc matutinum, nunc vespertinum sit; ansam exinde acceperit coniiciendi Solem, non modo in illorum, sed in caeterorum etiam Planetarum, atque adeò etiam totius Mundi centro exsistere; ac Terram quoque circa ipsum, tanquam Planetarum vnum circumferri? Hoc sanè subinde fuit celebre Scholae ipsius placitum, vt non ex Aristotele modò vniuersè intelligitur; sed speciatim quoque de Philolao ex Laërtio, de Aristarcho ex Archimede; ne ea memorem, quae Plutarchus variis in locis hac de re habet; ac illos praeteream, qui Terram non tam circa Solem, quàm circa proprium axem dumtaxat dietim conuerti senserunt; vt Timaeus, qui à Synesio, post Platonem, ἀστρονομικώτατος, Ἀεινοnomus summus dicitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
