# Opera omnia. Vol. 5 377.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 377.1 to 377.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.1

Caeterùm per tempora eadem Thaletem proximè insequuta, qui Cleostratus memoratus est Zodiaci Signa deprehendisse, cùm attenderet intercalationem, quàm diximus antè, quarto quoque anno Olympiadico fieri solitam, restituere quidem ad eundem diem motum Solis; non restituere autem motum Lunae, nisi octauo anno, seu post duas Olympiadas, quibus intercalati essent nonaginta dies, seu tres menses; ideò Tetraëteridis, seu spatij quatuor annorum vice, inuexit Octaëterida, siue spatium octo annorum, quo exacto, Nouilunia, ac Plenilunia ad eosdem dies recurrerent. Cùm breui tamen deprehensum fuisset institutionem hanc fallere, & varij variè adhiberent medicas manus; Meton demùm, paullò Eudoxo antiquior, demonstrauit ex Nouiluniis, Pleniluniisque Eclipticis, ea non redire ad eosdem dies, nisi post annos nouemdecim; vnde & author exstitit Enneadecaëteridis, hoc est, Periodi, Cycli-ve Decemnouennalis. Ille proinde, & quia primus constituit in foro Heliotropium, Solaréve Horologium, quaedamque alia praestitit; magni habitus apud Athenienseis fuit. Quod ad periodum tamen spectat, Callipus, qui fuit Aristotelis familiaris, attendens esse illam aequo prolixiorem diei quadrante, censuit ex quatuor Periodis detrahendum esse vnum diem; sicque nouam Periodum annorum septuaginta sex, siue quater nouemdecim, quibus exactis, vnus dies detraheretur, introduxit, quae & Callipica est dicta, & diu percelebris mansit. Succedens postmodùm Hipparchus (& ipse quidem Rhodius, vt à Bithyno, cuius sunt libri in Arataea phoenomena, distinguatur) deprehendit illam esse adhuc nimiam; ac debere adeò post quatuor Callippicas Periodos, seu annos trecentos, & quatuor, detrahi vnum praetereà diem. Ac saeculorum quidem complurium experientia deinceps docuit ad Hipparchicam detractionem esse annos insuper nouem, aut decem exspectandos. sed vtcumque sit, adnotari potest Periodum Metonis, cum Callippica correctione adhibita, fuisse diuturni in Ecclesia vsus, titulo Aurei Numeri; tametsi, quia illi adhibita simul Hipparchi correctio non fuit, error dierum circiter quatuor, à tempore vsque Concilij Nicaeni, circa Nouilunia, Pleniluniáque iam irrepserat; cùm haec denique vna fuit, ex duabus praecipuis anno superioris saeculi octogesimo secundo, Calendarij reformandi causis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
