Latin
380.6 to 380.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 380.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm istud quidemon locis Occidentalibus obiter. De Romanis ipsis dicere vt pergam, id non videtur reticendum, quod est à Plinio proditum, cùm de Horologiorum vost apud illos inuentione agens, docet primis illis Reipublicae temporibus non minatos solùm, ex duodecim Tabulis, Ortus, atque Occasus fuisse ir aliquot annos adiunctum Meridiem; tum columnae cuiusdam indicatione supremam horam; atque id quidem serenis tantùm diebus, ad vsque bel lum Punicum primum. Confectum deinde vnum, alterumve Solarium Horologium; sed lineis non satis ad horas congruentibus, quovsque saecuio pòst, Q Marcius Philippus id diligentiùs ordinauit. Cumque horae adhu forent incertae nubilo, Nasicam Scipionem primum coepisse aquâ diuider horas dierum aequè, ac noctium, idque Horologium sub tecto dicasse, anpgeateto Vrbis D. XCV. Tandin, subdit Plinius, Populi Romani indiscreta lux fuit. praetereò, quod aliàs habet, tum de Augusto, obelisci vmbram ad hosce vsus accommodante; tum de Mathematico Manlio pilam auratam vertici addente, quò ipsius verticis vmbra in semetipsam colligeretur.