# Opera omnia. Vol. 5 381.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 381.1 to 381.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/381.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/381.1

Id solùm accipio, quod inde habetur, viguisse iam tum Romae Mathematicum studium (quod & prouectum ad tempora Traiani oportuerit, quando, vt Ptolemaeus refert, Sidera ibi tum obseruauit Menelaus, vti & paulò antè Agrippa in Bithynia) viguisse, inquam, ex quo vsque advectus Romam Sosigenes, amorem studiúmque harum rerum accendit. Et de anni quidem Iuliani, quem constituit, forma, nihil est, quod subiiciam, quando res passim perspecta est; praeterire tamen non decet id, quod in illius commendationem habet Plinius, dum, Ipse, Inquit, ternis commentationibus, quanquam diligentior esset caeteris, non cessauit tamen addubitare, ipsemet semet corrigendo: tanto veritatis amore, tanta diligentiâ, Hipparchi imitatione, fuit. Iam de Ptolemaeo, tantum est eius nomen, vt de eo dicendum aliud nihil sit, quàm esse ipsum artis, scientiaeve Astronomicae conditorem. Nam rudera quidem nobilia collecta ab Hipparcho fuerant; verùm ipse fuit, qui & illis, & aliquibus aliis, ac propriis etiam inuentis, obseruatisque additis, structuram, formamque induxit; emersitque adeò ex eius labore celebrata illa tantoperè μεγάλη σύνταξις, Magna coordinatio, constructio, compositio, qua ex libris tredecim constante omnem, quae haberi potuit, doctrinam de Sole, de Luna, deque tam Inerrantibus, quàm Errantibus Stellis est complexus. Quanquam autem dies diem docuit, ac illud evenit, quod ipsemet praesumpserat, fore, vt non pauca essent castiganda; vniuersè tamen quae fuit ab ipso instituta Ars, constitit, ipsamque deinceps amplexi non modò Alexandrini sunt, sed etiam Arabes, Latini, & quotquot ad nos vsque Astronomiam coluerunt. Nam Alexandriae quidem floruisse per aliquot adhuc post ipsum saecula Astronosiam, non modò fidem faciunt, praeter caeteros, & Theon (iunior scilicet) & Pappus, dicti Alexandrini, quorum ille eximios Commentarios in Ptoleaeum edidit, hic caetera inter opera egregia, in quibus est liber Mathemamaticarum collectionum sextus, obseruauit annis à Christo circiter quadringentis obliquitatem Eclipticae non tantam esse, quantam Eratosthenes, Hipparchus, & Ptolemaeus; sed quantam propè nostris hisce temporibus deprehendimus: Non modo, inquam, isti fidem faciunt; verùm etiam Patriarchae illi Alexandrinae Ecclesiae, quorum sententiae standum esse circa negotium Paschatis, tum ipsum Nicaenum Concilium, tum Episcopi deinceps varij, ipséque etiam Sanctus Leo Pontifex Maximus, censuerunt.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
