Latin
381.6 to 381.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 381.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tales fuere Theophiius, Cyrillus, Proterius, quos consulere ideò visum est, quòd exortae ob Faschatis celebrationem controuersiae de tempore Verni Aequinoctij, de Pleallunio proximè insequente, déque constituendis iuxta haec perspecta, certis egulis, non possent meliùs, quàm ex iis, quae ipsi ob vigentem Alexandriae Astronomiam, comperta haberent. definiri. At verò ex Arabibus, qui in studio astronomiae successere Alexandrinis, &Ptolemaei Compositionem Magnam, quam &dixere Almagestum, aliósque libros varios suam in linguam tranfulerunt, primus, praecipuúsque memoria dignus, fuit Albategnius, aliàs Mahometes Aractensis dictus. Is octingentis paullò minùs post Christum anus, ex Dynastarum Syriae prosapia oriundus, varia obseruauit partim Aractae, partim Antiochiae; ac deprehendit tum Solis Apogeum à Ptolemaei tempore n consequentia progressum; tum Stellas Fixas regredi in Ortum vno gradu, non intra annos centum, vt ille statuerat, sed intra minùs, quàm septuagintas tum Eclipticae obliquitatem, secundum Pappum, esse minorem ssupra viginti veis nempe gradus, minutorum triginta quinque) tum alia id genus circa Stellas Fixas, circaque Planetas complura; vnde &Ptolemaeum in multis conrexit, &Tabulas nouas condidit; &librum conscripsit inscriptum, De selentia Stellarum: Successere per duo, aut tria saecula consequentia Alphraganus, Arzachel, Almeon, aliíque Arabes, quibus, quòd iam omnia Astrologicis nugamentis inquinarentur, Iudaei quidam, ipsi quoque diuinationis gloriam affectantes, sese intermiscuerunt. citun augeiuta, Ante annos ab heinc quadringentos Alphonsus Castellae, &Legionis Rex, ipse quoque praedictionum Astrologicarum curiosus, intelligens tam Ptolemaei, quàm Albategnij Tabulas cum Caelo non prorsùs congruere, Nouas Tabulas condere est aggressus; conuocauitque ideò quotquot Arabes Iudaeique ea tempestate celebres fuere, vt obseruationes ad tantum negotium necessarias peragerent, ac ipsis studiosè collatis cum iis, quae superiorum essent aetatum, Tabulas conderent exquisitas. Memorabile est, quod aiun fuisse ad id impensa ab eo aureorum millia quadringenta.