# Opera omnia. Vol. 5 382.6-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5, 382.6 to 382.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/382.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/382.6

Exortus itaque est demum Tycho Braheus nobilis Danus, qui à prima vsque adolescentia obseruandis Sideribus deditus, tantò magis illa Copernie adhortatione in Rhetici operibus euulgata permotus fuit, quantò peruidit non posse se absque Fixarum restitutione determinare germanum locum Stelle illius celebris, quae ab initio Nouembris anni M. D. LXXII. vltra menies sexdecim in Constellatione Cassiopeiae fulsit. Peruidit nimirùm errores pl nè omneis, qui à fundata vsque Astronomia deprehensi in ea forent, eo originem habere, quòd Stellae Fixae non in iis fuissent, quibus suppo nerentur, locis, sed aliquae propiùs, aliquae remotiùs: idque seu Hipparchus initio non sat exquisitè omneis consignasset, quas & ferè per graduum sextanteis solùm designârat(& difficile sanè est quidpiam simul inuenire, ac perficete seu exscriptores Ptolemaei aut inscitiâ, aut incuriâ pletarumque loca vitiassene seu factae illae additiones, ob progressum in consequentia, labem fecisseni aliquam: seu quavis alia demum ratione. Ac iam quidem generosus inm & nunquam satis laudatus Princeps VVillelmus Hassiae Landgrauius in eam quoque curam incubuerat, vt loca Fixarum restitueret; attamen rem perficere, vt ipsi Tychoni, concessum non fuit. Tycho igitur heroico ausu id sibi in animum induxit, vt ab ipsis vsque fundamentis Astronomiam instauraret; atque idcircò neque labori, neque sumptibus vllis parceret (& conferente praesertim ad impensas Friderico II. Rege laudatissimo) necessariis omnibus obseruationibus peragendis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
